Diſſertatio Prima.
etiamſi admitteretur non fieri novam in materiâ accenſionem,
ſed eundem ipſum ignem ex infimâ terræ regione deductum ad
ſupremum erumpere, mirum non eſſet, coarctatum, atq; in-
trò cohibitum ſplendore carere, ſed tunc ſolùm lucere, quando
explicare ſe, atque vibrare poteſt in aëre circumfuſo: ſic enim
etiam in pyrite, atque in ſilice concluſæ ſcintillæ non lucent, niſi
cum primùm percuſſione diffractis repagulis excuſſæ moveri poſ-
ſunt motu illo porrectionis & ſubinde contractionis, quem luci-
dis igniculis convenire olim dicebamus.
Maur. Equidem ægrè in animum induco, ut mihi perſua-
deam Montes ignivomos eſſe Inferorum vaporaria: telluris enim
centrum à ſuperſicie abeſt milliaria Italica, ut minimur, 3500. circiter: tam altum verò hiatum ſtatuere, quæ nos cogit neceſ-
ſitas? Neque ſatìs extenuatur hujuſmodi altitudo, ſi quis aſse-
rat non ab imo centro, ſed ab ipſius ignei globi ſuperficie definien-
dum eſſe intervallum. Quandoquidem ſi doctiſſimorum Viro-
rum cum Vendelino de Pluviâ purpureâ pag. 18. opinioni adhæ-
reamus, qui admirabilem Lunaris motûs librationem conſenti-
re cum ſubterraneo illo igneo nucleo exiſtimant, quem totius
terreni globi quadrantem præciſiſſimè ſtatuunt, erit univerſus
globus terraqueus ad incluſum globum igneum ut 4. ad 1. , ſeu
ut 32. ad 8. Et quia ſphæræ ſunt in triplicatâ Ratione diametro-
rum (ſi Ratio 32. ad 8. dividaturita, ut duo ſint termini medij
in proportione continuâ, memini me olim inveniſſe ſecundum
terminum eſſe minorem quàm 21. , & tertium minorem quàm
13. , adeóque diametros eſſe proximè ut 3. ad 2. , ac magis accura-
tè ut 27. ad 17.) erit terrena diameter ad diametrum ignis proxi-
mè ut 3. ad 2. , ſeu ut 27. ad 17. ; & eadem eſt ſemidiametrorum
Ratio. Quapropter ignis ſemidiameter minuit terrenam ſemi-
diametrum conſtitutam milliarium 3500. , duabus tertijs parti-
bus ferè, hoc eſt milliaribus 2300. , & adhuc ignei globi ſuperfi-
cies abeſſet à telluris ſuperſicie plusquam mille milliarium inter-
vallo: quam caminorum altitudinem non adducar ut credam,
niſi validioribus argumentis fiat probabilis; cùm maximè aliâ
ratione hujuſmodi ſubterranei ignes accendi poſſint, & quæ illis
multipliciter accidunt, explicari nequeant, niſi pro variâ ma-
teriæ naturâ in montium cavernis abſtrusâ.
Grad. Plurima ſanè ſunt, quæ, etiam evocato ex Inferis igne,
niſi intercurrentis materiæ habeatur ratio, vix, aut ne vix qui-
dem, explicari commodè valeant: & , ut cætera ſileam, ipſa
conflagrationis viciſſitudo ex eodem igne, quem conſtantem eſſe