Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Coſmum Secundum tunc inſcripſit, non quaſi numeri
ordinem perturbans, ſed de me augurans, qui ſecundiſ-
ſimam Tuam benignitatem eſſem experturus. Cæterùm
Tu veriùs, quàm apud Poetam Turnus, haud ulli
veterum virtute ſecundus, gloriam babens non ex
majorum numero profluentem, ſed propriæ virtutis
fructum, is es, quem ſeri nepotes, ad imitandum,
propoſitum ſibi primum exemplar admirari poſſint. Cum
igitur quod perfectum & abſolutum eſt, omnes numeros
habere, juxta Stoicorum placita, veteres dixerint, Tibi,
qui contines omnes numeros virtutis, nihil detractum
puta, quòd inter Sereniſſimos Coſmos non Tertium, ſed
Secundum imprudens Typographus numeraverit. Mihi
verò ad Tuos pedes iterum accidenti, quæ Tibi eſt
ſemper ſibi ſimilis benignitas, ſpem iniicit ſecundis ocu-
lis aſpiciendas baſce meæ tenuitatis curas, quas immor-
talis obſervantiæ monumentum Tibi obſequentiſſimus
ſiſto.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer