Diſſertatio Duodecima
aff ert; *vox autem,* inquit, *minimè in aquâ ſentiri poteſt, quoniam mi-*
*nù s aquainanit,* hoc eſt minores & tenuiores habet inanitates, ſeu
poros, *quàm vt aërem capere, vocemque tranſmittere poſſit; vox enim*
*aër quidam eſt. Haud enim omner arius per meariſe patitur, niſietiam*
*meatus ei reſpondeant, quod permeare conetur, & congruant. * Similiter
Probl. ſect. 25. quæſt. 9. quærens, *Cur aër, qui luce craſſior eſt, ſolida*
*valeat permeare, lux ipſa non valeat? * reſpondet, *quia lux per dire-*
*ctum tantummodo fertur; obeamque remoculus, qui tranſpicere per*
*rara non potest, vt per pumicem, quia meatus euariant, per vitrum*
*facilè poteſt, quia meatus poſiti è directo ſunt. At aër impedimento*
*nullo arcetur, quoniam, quà tranſit, tendere è directo non ſoleat. * His
addere poſſumus ex ſect. 23. quæſtionem 15. *Cur mare perſpectius & *
*dilucidius est, quàm aqua potuidonea, cum craſſius ſit? dulcis enim*
*ſalſâ tenuior eſt. * Cui quæſtioni ſatisfacturus ait, *tenuitas cauſa non*
*eſt, cur mare dilucidius ſit, ſed directi meatus id faciunt, quos tum plu-*
*rimos, tum ampliſſimos continet: ergo illa potu idonea ſpiſſa ex tenui-*
*tate ſuarum partium est, ſalſa amplioribus interſtitijs inanit. * An pro-
poſitæ quæſtioni ſatisfaciat Philoſophus, non diſputo; eatenus tan-
tum eius verba attuli, vt intelligamus in aquâ meatus ab ipſo ad-
mitti. Cum itaque adeò ſibi conſtans fuerit Ariſtoteles in corporum
perſpicuitate explicandâ per meatus ſecundùm rectam lineam poſi-
tos, ex quo & illud conſequens eſt, quod lux ſit natura quædam per
huiuſmodi meatus tranſiens, audiendi non ſunt, qui, vt Philoſophi
authoritatem declinent, vbi cum eorum placitis non conſentiat,
illico ipſum cum Veteribus, non ex propriâ ſententiâ, locutum pro-
nunciant: hæc quippe, niſi me ipſe fallo, cum reliquis eiuſdem dog-
matis non pugnant: eſto, aliquibus, qui ſe Ariſtotelis aſſeclas proſi-
tentur, non arrideant. Qua enim ratione fieri poſſit, vt in Qualitatum
Categoriam referatur lux, quamuis ipſa ſit natura quędam, ſatis
conſtat exijs, quæ à nobis aliàs diſputata ſunt, cum de Calore age-
remus; nec opus eſt cramben recoquere.
Grad. Si hęc quidem à formâ veritatis non abſunt, lucem defer-
ri, atque motu propagari neceſſe eſt. Quamuis autem hunc velociſſi-
mum eſſe admittamus, & Lucretium lib. 4. 200. canentem audiamus,
Præterea ſiquę penitus corpuſcula rerum
Exalto in terras mittuntur, Solis vti lux,
Aut vapor, hæc puncto cernuntur lapſa diei
Per totum Cœli ſpatium diffundere ſeſe. & c.