Diſſertatio Duodecima.
interualla micantibus, viam, qua equus, quo vehebar, gradieba-
tur, omnino viderem.
Grad. Profectò, vt ais, populariter locutus eſt Ariſtoteles, ſi-
quidem vulgus lucem abſolutè vocat eam, qua communiter reli-
qua dicuntur eſſe non in tenebris, ſed in lumine, ac fieri omni-
bus conſpicua. Omnibus, inquâm, quia non potuit ignorare
Philoſophus felium oculos ita lucidos eſſe, vt non ſolùm ipſi con-
ſpicui fiant, verùm etiam non admodum remotis corporibus lu-
cem aliquam inſpergant, quæ tanta ſit, quantâ opus
habent feles, vt vel intempeſtâ nocte perſequi valeant fugientem
murem, aut ſibi furtiuos cibos quærere: illa tamen lucula, quę
felibus ſatis eſt, vt ijs illuſtrata appareant corpora, non omnibus
ſufficit ad illa eadem videnda: id quod de muribus, cœteriſque
noctiuagis animantibus dicendum eſt; licèt enim ad inquirendos
cibos fortaſſe ſolo odoratu duci poſſint, quemadmodum & canes
venatici perueſtigant feram, quam nondum oculis perſpexerunt,
in fugâ tamen ab hoſte perſequente, niſi viderent, quo ſe recipe-
rent, non ſatis eorum incolumitati Natura conſuluiſſet. Cum ve-
rò in medijs felium oculis lucentibus nigra macula obſeruetur, argu-
mentum eſt atque indicium, non ex interioribus oculi partibus
poſt vueam tunicam poſitis erumpere lucem; alioquin illa ex me-
dio oculo per pupillam, hoc eſt, per vueæ tunicæ foramen, exili-
ret; ideò lux ipſa tunicæ vueæ tribuenda eſt: Nam ſi humori aqueo,
aut corneæ tunicæ luminis origo adſcriberetur, non eſſet, cur ni-
gra macula in mediâ luce appareret, cum humor aqueus & Cornea
etiam pupillæ obtendatur. Id autem ad perficiendam viſionem
maximè neceſſarium fuit; quò enim imbecilliore lumine perfun-
ditur corpus, quod aſpiciendum eſt, eò magis obſcuram eſſe opor-
tet poſtremam oculi partem, ſcilicet Retinam, vt in eâ obiecti
corporis imago percipiatur, quæ nullum efficeret ſenſum, ſi maio-
ri aut æquali luce afficeretur Retina: afficeretur autem, ſi poft
vueam tunicam lux illa reſideret. Neque aliter philoſophandum
exiſtimo de Aſclepiodoro Philoſopho, qui, teſte Photio in Bi-
bliotheca, in denſis tenebris & literas legebat, & adſtantes digno-
ſcebat; atque de Tiberio, quem noctu cuncta vidiſſe ſcribit Sue-
tonius cap. 68. , & Plinius lib. 11. cap. 37. Non enim lux illa intimam
oculi partem affeciſſe cenſenda eſt, ſed vel ex vueâ tunicâ, vel ex an-
teriori oculi parte erumpebat.