Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Aquis Fortibus. gatur; quę enim cum Tartaro commiſta ebulliunt, & cum eo efferue-
ſcunt, cum eodem coniungi appetunt; ideò Spiritus Salis Salem Tar-
tari coagitans illum ab auro quodammodo abſtrahit, efficitque, ne
cum eò adeò tenaciter nectatur, ac proinde ne fulminet. Porrò ita ex
Sale Tartari res iſta pendet, vt etiam reliqui ſales aquæ Regiæ cum
auro connexi aliquid præſtent. Si enim abſque auro temperari
poteſt mixtura, quæ ſimiliter tonet, non mirum, ſi etiam au-
rum ſimilibus ſalibus coniunctum fulminet. *Salis Tartari partem*
*vnam,* inquit Glauber Furn. Philoſ. part. 2. pag. 56. , *Sulphuris par-*
*tem vnam cum dimidiâ, Nitri partes tres miſce, & contere. Hæc*
*mixtura inſtar auri tonitruantis fulminat. * Hoc autem habet huiuſ-
modi mixtura, vt non ſtatim à calore accendatur, quamuis de-
inde validiore ſtrepitu diſſiliat. Et ibidem. *Sulphuris partem vnam,*
*T artari crudi partes duas, Nitri partes quatuor contere, & de-*
*ſtilla Philo ſophicè, & egredietur Spiritus mir abilis pr æſtanti ſſimus. *
*Nemini author fuerim deſtillare illum per Retortam, quia illa mix-*
*tura ab infra cale facta inſtar pulueris tormentarij tonat, & per-*
*cutit, ſupernè verò cum carbone viuo accenſa non fulminat, ſed*
*celerrimè conſumitur, in ſeruiens metallis fundendis & reducendis. *
Simile quid habet part. 4. pag. 16. Cum itaque Tartari natura ſit
quodammodo lapidea, eius Sal vim habere videtur reliquos ſales,
quibuſcum iungitur, arctè complectendi: ex quo fit, vrgente ca-
lore, illorum arctam compagem diſſolui non poſſe, niſi multâ vi
adhibitâ; ac proinde multo impetu diſſilientes, & celerrimè aë-
rem findentes, ſonum edunt validiſſimum; ſicut & aliquando vi-
tra, ſi crepuerint. Facultatem autem ad ampliſſima ſpatia ſe ex-
plicandi, vbi ſatis incaluerit, potiſſimùm conuenire nitro, mani-
feſtum eſt omnibus, qui nôrunt pulueris pyrij differentias peti ma-
ximè ex Rationibus Nitri ad Sulphur & Carbonem, quorum ſem-
per menſura par eſt: craſſiori enim pulueri pro maioribus tormen-
tis muralibus tribuunt Nitri beſſem, reliquus triens ad Aſſem ce-
dit Sulphuri & Carboni: perfectiſſimus puluis (qui & cautè adhi-
bendus, ne, ſi præter modum ingeratur, fiſtulæ diſſiliant) do-
drantem habet Nitri, quadrantem Sulphuris & Carbonis: & me-
dio loco ſe habet, qui ex ſeptem partibus quinque habet Nitri,
vnam Sulphuris, & reliquam Carbonis. Quare triplex conſtitui-
tur Ratio Nitri ad duas reliquas ſpecies tanquam ad vnum Conſe-
quentem Rationis terminum, prima eſt dupla, ſecunda dupla ſeſ- Diſſertatio Vndecima quialtera, tertia triplex: quò autem Maior eſt Ratio, eò validior eſt
pulueris impetus, ſi cœtera fuerint paria. Porrò, vt multiplici at-
que notiſſimo experimento didicimus, magni refert ad ſonitûs ve-
hementiam, quàm validè impediatur accenſo pulueri exitus: pro-
pterea ferreas fiſtulas, quibus vulgus fecit nomen Mortariolis, pul-
uere pyrio grauidas vt exquiſitiùs obſtruant ad feſtiuos bombos, li-
gneum cylindrum tudite per vim adigunt, & longè maiore ſtrepitu
accenſus puluis tonat, altiuſque excutit cylindrum, quàm ſi hic fi-
ſtulæ oſculo ingeſtus fuiſſet leui manu.

His, vt mihi quidem blandior, ſatis probabiliter conſtitutis,
obſeruo in aquâ Regiâ potiſſimam partem eſſe Nitri & Salis Am-
moniaci, cui magna eſt cum Nitro affinitas; ideò his cum auro
iunctis conuenit vis ſe ad ampliora ſpatia explicandi, ſi calore
vrgeantur: id verò non adeò promptè & expeditè perficere poſſunt
ſales illi, cùm quaſi compediti detineantur à Salibus Tartari; idcirco non ſenſim & particulatim erumpunt, ſed aucto calore om-
nes ſimul turmatim magno impetu exiliunt, & ingentem frago-
rem excitant, perinde quaſi, ac vitrei globuli prunis iniecti diſſi-
liunt, aëre incluſo rareſcente. Quapropter vim quidem valido im-
petu exiliendi tribuendam cenſeo Nitroſis ſalibus volatilibus, fa-
cultatem verò eos tantiſper coërcendi, dum additis igniculis vi-
rium incrementa ſumant, Salibus fixis Tarrari adſcribo. Cur enim
*Aurum fulminans præcipitatum Spiritu vrinæ,* vt docet Glau-
ber cit. par. 2. pag. 132. *fortiùs fulminat, quàm præcipitatum*
*cum Oleo Tartari? * niſi quia plurimum nitri vrina continet, vt
omnibus notum eſt, adeoque nitroſis Aquæ Regiæ ſalibus alij pa-
riter nitroſi additi vim augent, Spiritus autem ille etiam Tartareos
ſales complectitur, vtpote eductus ex vrinâ hominis ſani vinum
bibentis, ac proinde facultatem obtinet præcipitandi aurum ſo-
lutum, & ſales cum illo coniunctos conſtipandi. Contra verò ex
affuſione Olei Tartari contingere poteſt, vt aurum ſolutum quam-
uis præcipitetur, aut non acquirat vim fulminandi, aut illam amit-
tat. Non acquirit vim fulminandi, niſi fortè exiguam, ſi Oleum
Tartari confertim & præcipitanter magnâ copiâ ſimul affundatur: tam vehemens ſcilicet oritur ebullitio, atque ſalium conflictus, vt
ab auri particulis abſtrahantur ſales nitroſi, & ad fundum deci-
dant aliquæ auri particulæ pulueris purpurei ſpeciem habentes,
quæ nihil, aut parum Nitri ac Salis Ammoniaci retinentes, non

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer