Diſſertatio Decima
lis, aut Sulphuris, licèt eiuſdem generis communione iungantur,
ad quod eorum differentia referri poteſt: ideò alij ſales alia ſul-
phura apprehendunt, ac complectuntur. Hinc *cataplaſma ex pul-*
*uere combuſtarum hirundinum, & nidi carumdem, efficaciter pro-*
*deſt diſcutiendis tumoribus gutturis, & cur andæ anginæ,* vt ſeribit
Mizaldus cent. 3. num. 29. Sulphureæ enim particulæ gutturis in-
flammationem efficientes cinerum ſalibus vniuntur, & grauiter
affectum membrum relinquentes leuamento doloris ſunt. Ex quo
mirari ceſſant, qui ſæpè calida medicamenta (cuiuſmodi eſt cinis)
adhiberi non inutiliter morbis ex calore prouenientibus vident, fi
animum aduertant à medicamenti Sale ac Sulphure agitari atque
diſſolui morboſæ materiæ particulas ſalinas atque ſulphureas, qua-
rum alias depellunt, alias ſibi vniunt, atque ex parte affectâ edu-
centes inflammationem ſedant.
Grad. Haud abſimili ratione, quia Sal humori aqueo facilè
iungitur, dicemus humorem extrahi à ſale cinerum applicatorum: propterea *Muſcis humore exanimatis, ſi cinere condantur, redit*
*vita,* vt loquitur Plinius lib. 11. cap. 36. Sic cinis ſpongiarum ſtru-
moſis mederi dicitur; quanquam alios cineres, videlicet Talpæ,
latentibus ſcrophulis conuenire, alios exulceratis, nimirum Sa-
lamandræ, aliqui doceant. Certè ex Mizaldo Memorab. cent. 1. num. 54. *Omnium generum vlceribus auxiliatur ane-*
*thi ſemen combuſtum; nam illa detergit, carne replet, ac*
*ſolidat. *
Dand. Siue igitur ex humore, ſiue ex ſulphure (quandoqui-
dem vtrique Sal vnitur) oriatur dentium dolor, vti potero cine-
ribus, quos proponit Cardanus in Opuſculis Medicis Senilibus lib. 2. par. 3. cap. 6. ſect. 2. , apud quem Q. Serenus laudat vngulam por-
cæ in cinerem redactam ad dolorem dentium ſedandum; ip-
ſe verò vermium terrenorum cineres denti imponere, maxi-
mè ſi exeſus ſit, docet. Verùm, vt ſcrip ſit Cicero lib. 1. de Na-
tur. *Æſculapius primus dentis euulſionem inuenit: * id demum
remedio eſt.
Grad. At *Vermium terrenorum cineres, aut ſtercoris murium,*
*vel ceruini dentis, dentium exeſorum cauernis immiſſi illos abſque*
*ferro, & machinulis eradicant,* teſte eodem, quem paulo
ante laudaui, Mizaldo cent. 1. num. 63.
Dand. An verò etiam citrà dolorem?