Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Flamma & Fumo. quamuis eſſet ex maioribus, & amplam flammam emitteret, vbi
aëre illo ſepulchrali circumfundebatur, illicò extinguebatur; id
quod, multis mirantibus, aliquoties euenit, neque niſi poſt ali-
quod temporis ſpatium licuit illam inferre accenſam: aëri ſiqui-
dem craſſiori, flammæ expanſionem impedienti, tribuendam om-
nes cenſebant facis extinctionem, quæ, attenuato aliquantulum
aëre, accenſa illata eſt in ſepulchrum. Contra verò memini me
legiſſe in Experimentis Phyſico-Mechanicis Roberti Boyle exper. 14. in aëre admodum raro ampliorem apparuiſſe flammam; nam,
vt ipſe teſtatur, Sclopetto immiſſo (in amplum illud recipiens
vitreum, ex quo aërem exſuxerat antlia) cum puluere pyrio in
excipulo, ſemelſucceſſit, vt ſcintillæ ex ſilice excuſſæ eum cor-
riperent; viſus eſt accenſus puluis in maiores expandi flammas,
quàm in aperto aëre, & more ſolito ſurſum aſcendit; facta autem
priùs fuerat exantlatio: hęcille. Quapropter, ſi in vaſe prorſus
occluſo flamma contineatur, niſi valdè amplum illud fuerit, aëris
compreſſio aliqua contingit: in aëre autem compreſſo flammæ pe-
rennitatem adſtruere non audeo.

Maur. Flammæ extinctionem, ne longiores ſimus, in aliam diſ-
ſertationem, ſi placet, differamus, atque perennium huiuſmodi
Lucernarum fidem penes Authores dimittamus; vix enim mihi
perſuadeo Philoſophos interfuiſſe, cùm ſepulchra antiqua ape-
rirentur, qui omnia ad lucernas haſce pertinentia accuratè ob-
ſeruarent; ſed operarum dictis adhibita eſt fides. In Boylæo,
quod attuliſti, experimento, animaduerſione dignum exiſtimo
flammę motum in ſuperiora contendentis, etiamſi reliquus in Re-
cipiente aër valdè rarus & explicatus eſſet; ex quo flammæ ra-
ritas maior innoteſcit, atque leuitas: nam licèt in flammâ par-
ticulæ aliquæ ſingillatim ſumptæ ſint aëre grauiores, illa tamen
particularum omnium complexio molem conſtituit minus mate-
riæ continentem, quàm aër pari mole reſpondens flammæ. Hanc
autem non ab aëre circumfluo, ſecundùm ſpeciem grauiore, ſur-
ſum extrudi (quaſi aër inferior à ſuperiore compreſſus, virtute
ſuâ elaſticâ ſe explicans atque dilatans propelleret ſurſum flam-
mam minùs grauem, vt aliqui opinantur) ſed ſponte ſuâ aſcen-
dere, & obſtantem aërem perrumpere indicat in lucernis ipſa flam-
mæ figura in cuſpidem deſinens: quandoquidem virtus elaſtica eò
validiùs ſe prodit, quò magis corpus à debitâ ſecundùm Natu-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer