Diſſertatio Octaua.
admodum neque timeo horribilia illa monſtra, quæ in ædibus
apparere fabulantur aliqui, ſi quis Magnetis puluerem prunis
inſpergat; modò abſint Dæmonum præſtigiæ; tunc enim veriùs
Magnes Lithodæmon, quaſilapis Dęmonis, vocaretur, quàm
hoc vocabulo donandus eſſet Gagates, cuius ſuffitu Dæmones fu-
gari perhibent, qui arreptitias temerè pronunciant fœminas,
quas hyſtericæ paſſiones inuadunt, & ex incenſi Gagatis fumo
leuamen accipiunt. Facilioresaures præbeo Plinio lib. 24. cap. 8. ad
fin. aſſerenti Iuniperum accenſam fugare ſerpentes: certè ex Iuni-
pero fumum in peſte ſalutarem eſſe omnium ferè conſenſione opi-
namur; quemadmodum aërem peſtilentem abſque vlla noxâ emen-
dant teterrimi odoris pleraque (vt loquar cum laudato nuper Mi-
zaldo cent. 2. num. 74.) cuiuſmodi ſunt Caſtoreum, Galbanum, Sa-
gapenum, Sulphur, Coriorum, Cornuumque ſuffitus, & puluis bom-
bardicus; qui, ceu præſtantiſſimum diſcutiendæ peſtis remedium ſu-
perioribus annis adhibitus fuit (inquit Lemnius) cum apud Tor-
nacenſes peξtis totâ vrbe graſſaretur: Nam milites præſidiarij,
qui in arce excubias agebant, tormenta bellica puluere bombar-
dico, ſed abſque globis, repleta vrbi obuertebant, illaque ſub diei
& noctis crepuſculum explodi curabant. Hinc factum eξt, υt ſo-
nitu υiolento, fumique odore teterrimo contagium aëris diſcuteretur,
& aliò depelleretur.
Maur. Hæc omnia ſi attentè perpenderentij, qui odores propa-
gari non per corpuſculorum effluuia, ſed per Species quaſdam In-
tentionales, vt vocant, vix, puto, non erubeſcerent ſe diu me-
ris vocabulis adhæſiſſe. Particulæ ſulphureæ, atque ſalinæ, quæ
ex huiuſmodi corporibus incenſis exeunt in fumum, ac diſſipan-
tur, pungunt ac vellicant animalia, quibus infeſta dicuntur, pro-
inde illa aufugiunt, autintercepto Spirituum animalium ac vita-
lium motu pereunt; nam & arbores ſuffitu Chalcanthi aut Arſe-
nicienecantur; id quod vtique non contingit niſi propter ipſas
expirationes, quæ arborum meatus peruadentes debitam particu-
larum temperationem corrumpunt, aut illarum motum ad nutri-
tionem neceſſarium impediunt, aut nexum diſſoluunt, quo illæ
copulabantur. Antiquirei ruſticæ peritiſſimi Oleo maximè caue-
bant à fumo: Nam Columella lib. 12. cap. 52. ait, Neque fu-
mus, neque fuligo, quandiu uiride oleum conficitur, in torcular
admittatur, aut in cellam oleariam: nam eſt utraque res inimi-