Volltext: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

6. Hinc probatu facile erit, quod emboli premen-
tes inuerſi, aſpirantibus multum praeſtent. Quoad
deſcenſum enim ſimiles ſunt aſpirantium, et nihil am-
plius requiritur, quam,@ ut uincant attritum cylindri,
et ſurſum conuertant ualuulas coriaceas, quod modo
ante explicato obtinetur. Quoad aſcenſum autem
quam maxime differunt. Nam aquam ſupra ſe admiſ-
ſam, non pro ratione perpendiculi, in quo mouentur,
attollunt, ſed dum uis ſufficiat, per fiſtulas alias ad in-
ſignem amplius altitudinem ueluti eiaculantur. Quod
ſi inſuper facultas motrix patiatur, poſſunt una ſub ſe
adducere embolos aſpirantes, quos cap. 2. §. 4. luculen-
tius deſcripſi, quo ipſo denuo augent altitudinem mo-
tus aquarum ex imo puteo eductarum. et tum demum
foſſoribus ſalutaris eſt eiusmodi machina, qui quanto
profundius in terram penetrant, tanto maiorem aqua-
rum ſubterranearum copiam reperiunt.

7. Vt igitur de proportione uirtutis neceſſariae
rectius iudicium feratur, ſequentia obſeruaſſe iuuaue-
rit. Duplex nimirum uis mouens in hac machina
occurrit. altera uaporis, ſiue exhalationum, pro em-
bolo in ſublime leuando, altera ponderis aerei, pro
eodem reducendo, et tollendo ſimul pondere, quod ex
extremo tigni h 2 pendet. Exhalationum diſtentio
uincere debet, tum pondus emboli, tum tigni Q Q. non licuit mihi accura@e metiri brachia librilis h, h 2,
fi tamen picturae fides habenda eſt, digitis circiter
ſex externum h 2 longius eſt interno h, eſt itaque hoc
ponderoſius, et praeterea embolis et eorum longuriis
oneratum, uideturque exceſſus eius tantus eſſe, ut
emboli L grauitatem et attritum materiae, et partem
etiam aerei ponderis compenſet, hinc uapor reliquum
aeris niſuro ſuperare debet, cuius tamen aeſtimatio
uix melius, quam ex mirandis, quos ante memora-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer