Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

DE MACHINA MARLYENSI. que, utidem perfecte cauo cylindri reſpondeat, omnem-
que aerem auertat, ſiue aſcendat, ſiue deſcendat. v. Fig. 3. Alteri autem huius cylindri caui extremo duae
fiſtulae A et C adhaerent. prior earum A in aquis ſuo
extremo recuruo pendet, et plumbea, qua partem pen-
dulam, fieri poteſt, ſed pars, cui ualuula incumbit, cu-
prea eſſe debet, quo ſuſtinere queat preſſionem fluidi,
quando idem embolus protrudit. ſimiliter fiſtula al-
tera C, quae ductus aquarum (la conduite gall.) nomina-
tur, altero extremo, cui ualuula inſeritur, cuprea requi-
ritur, ob eandem rationem, reliqua ferrea ſit oportet,
quia per hanc quoque uis emboli prementis continua-
tur. Quod attinet ipſam antliae agitationem et effe-
ctum, figura tertia iterum conſulenda eſt. nimirum ad-
ducto ſurſum embolo B, in locum eius, per canalem
A et apertum eius oſtium, aſcendunt aquae, uiolentae
aereae molis preſſioni cedentes; reducto ligno emboli,
clauditur ualuula fiſtulae A, et altera prope C in aquae-
ductum hiat, hunc ergo aquae ingrediuntur, ſed ual-
uula, ceſſante emboli protruſione, relabitur, et ita re-
petitis pulſibus, ſemper altius aqua in fiſtula C euehi-
tur. De nexu cylindrorum fiſtularumque deinceps
nonnulla ſuperaddam. Illud uero omitti non debet,
quod ſecundi generis antlia, affluxu perpetuo aqua-
rum in cylindrum, in quo ligneus embolus agitur, opus
habeat, ſiquidem omnis illius uis conſiſtit, in iuſta
eius magnitudine, quoad cauum cyiindri, haec ſine
coriorum laxitate non obtinetur, et laxitas tandem
aquis conſeruatur. nam alias coria rigeſcerent, et exſic-
cata attritu continuo conſumerentur, et breui cylindrum
antliae non eſſent repletura. Vt itaque humida per-
petuo ſint coria, iuxta aſpirantes et prementes antlias
plures, una aſpirans conſtituenda eſt, quae aquas attol-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer