Full text: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

ſuſpicio eſt, te prope punctum quaeſitum perueniſſe. et il-
lo loco palum fige.

4. Domi fac ichnographiam menſionis ſubdialis,
(§. 70) ita quidem, uti ex eodem principio ducatur, tum
haec ipſa, tum antea quaeſita ueſtigii ſpecuum deſcriptio,
quemadmodum in figura adiecta bcdnm ichnographia ſpe-
cuum, et axye ueſtigium menſionis ſubdialis eſt.

105.1.

Figur. 10.

5. Sic enim manifeſtum fiet, quantum figurarum, iuxta
ſe poſitarum, fines e et m diſtent, et qualem ſitum mutu-
um habeant. nempe applicatur ad e inſtrumentum lineatio-
nis, et hora lineae em notatur, ſcalaque eiusdem extenſio-
nis magnitudo menſuratur.

6. Hinc accede ad palum localem e, et ſecundum ho-
ram, quam compaſſus ſub goniodicte indicabit, lineam
cognitam em baculis determina, et ipſum punctum ſiue
locum m, palo itidem ſignandum, cognoſces.

106. CONSECTARIVM I.

78. U ltima ſolutio prioribus abſque dubio praeſtat. Siqui-
dem abſtinet a laboriofa incertaque uel lineae rectae
determinatione, uel imitatione multorum angulorum; ſed id
unice agitur, ut menſionis ſubterraneae et ſuperterraneae
ichnographiae componantur. Si igitur ſaltem debita diligen-
tia utramque quaeſieris, non eſt de accurata puncti optati defi-
nitione dubitandum. Accedit his, quod, quia in inſtituenda
menſione ſubdiali, menſori liberum eſt, quam uelit in pro-
greſſu tenere uiam, poſſit euitare multa obſtacula, quae cum
taedio et erroris periculo ſuperanda erant, ſi uellet uel ſecun-
dum lineam rectam, uel per angulorum anfractus pergere.

107. SCHOLION.

79. Interim propoſita a Voigtelio p. 112. monita hic notanda
ſunt. 1. ut eo loco, quo menſio facta eſt, etiam ichnographia ela-
boretur, ne in locis remotioribus, mutata magneticae acus declina-
tio, pragmatiam perturbet. 2. ut ſupra terram funes non nimis longi
adhibeantur, ſiquidem, cum leue uitium in angulis admittitur, illud
tanto plus nocet, tantoque magis augetur, quanto lineae exiſtunt
longiores.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer