Volltext: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

pter nimiam montis decliuitatem uel accliuitatem, non
licet aſſumere talem hypotenuſam, quae ad integram baſin
definiendam ſufficiat, oportet duabus pluribusue partibus
eam componere.

Caſus 3. Quando uel ob collium praecipitia, uel pro-
pter alia obſtacula imperuia, recta procedere non permitti-
tur, fiat menſuratio linearum ac, cd, de, ef, per amba-
ges poſitarum, et diligenter huius menſionis ſuperterraneae,
directiones, et anguli annotentur. (§. 69.) deinde, ubi ſu-
ſpicio eſt, appropinquare has ambages ad lineam definien-
dam, figatur ultimus baculus, et ſuo loco relinquatur, hinc
tertio ichnographia huius menſionis deſcribatur, (§. 70.) et
in principio ducatur ſecundum horam debitam linea recta
ab, tum appropinquatio, uel etiam concurſus linearum
per ambages ductarum habebitur. et ſi tandem, recte ſe-
cundum plagas mundi poſita ichnographia, applices, ad
ultimum baculum f, inſtrumentum lineationis, poteris,
uel perpendiculi fr, uel obliquae lineae fb, quae usque ad
extremum rectae in ſolo indicandae pertingit, ſitum ob-
ſeruare, ipſam uero lineam, fr, fb, ſcala metiri. Qua co-
gnita, applicato ad baculum localem f goniodicte, ex quo
compaſſus pendet, baculis ulterius conſtitutis, lineae fr,
uel fb longitudinem, et ita alterum lineae ab extremum,
terminabis.

103.1.

Figur. 13.
Tab. 2.

104. CONSECTARIVM.

76. E tſi forſan quaereretur non extremum lineae, ſed medi-
um aliquod in eadem @unctum, plane eodem artificio
idem manifeſtabis, ſi circa idem in menſione ſubſtiteris, et tan-
dem in ichnographia uerum poſitum indagaueris.

105. PROBLEMA XII.

77. Loca in ſuperficie terrae ſubterraneis reſpondentia inuenire.

Reſolutio prima. Si a principio fodinae, v. g. puteo, capti, et in ichnographia deſcripti anguli directio-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer