Volltext: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

7. Antliae machinae Marlyenſis triplicis ſunt gene-
ris. Prima eſt aſpirans, (gallis pompe aſpirante) ubi
embolus geſtat ualuulam ſuam C, Fig 2. Nimirum
fiſtula D altero extremo aquis immerſa eſt, altero ual-
uulam B, quae tantum ſurſum aperitur, habet; in tubo
uero, qui huic fiſtulae imponitur, embolus ligneus C
ſimilem habet ualuulam, ſurſum aperiendam. Dum
enim adducitur embolus, clauditur eius oſtium, ab
atmoſphaerae incumbentis pondere, ſub embolo au-
tem uacuum ab aere craſſo ſpatium efficitur, quod ubi
contingit, aer tantum premit aquas, quibus extremum
D immerſum eſt, ut hae, aperta ualuula B, in cylindrum
ſuperiorem aſcendant, ex quo tandem altius tolluntur,
depreſſo eodem embolo, et aperta eiusdem ualuula,
ultra quam cum aquae aſſurrexerunt, ualuula, preſſio-
ne ceſſante, recluditur. Valuulae in antliis et fiſtulis
reliquis Marlyenſibus coriaceae adhibentur. corium
nempe tres lineas ſpiſſum duplex iungitur, in medio
orbis E Fig. 2. maior minorue, pro ratione oſtii, cui
reſpondet, exſecatur, relicta circiter quarta peripheriae
parte integra, quae verticulum efficit, praeterea corio
duplici ferrea lamina imponitur, et cum eodem colli-
gatur, quae curuationem corii impedit. inſeruntur
haec coria fiſtulis, eo loco, ubi earum extremi orbes
cochleis nectuntur, et praeter ualuularum officium,
tum etiam aliud praeſtant, quando applicata orbibus
fiſtularum rudibus et impolitis, caua eorum replent, et
omnem aeri acceſſum praecludunt,

8.1.

Fig. 2.

8. Antlia ſecundi generis eſt aſpirans et premens, (gall. pompe aſpirante et foulante) cuius embolus ligneus ſoli-
dus, et ſpiſſo corio, clauis cupreis circa medium affi-
xo, ueſtitus, ita ut altera pars corii ſurſum, altera de-
orſum uertatur, lignum vero undique ambiat, efficiat-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer