GEOMETRIA SVBTERRANEA.
principio baculus ſtatuatur, et funiculi tenſi annulus eidem
imponatur.
5. Suſpendatur ex fune libra, et poſtea etiam com-
paſſus penſilis, prorſum conuerſo ſeptentrionis ſigno, et
in indicem referantur, gradus libellae, hora compaſſi, una
cum longitudine funis.
6. Ita pergendo, donec ad extremum lineae peruenia-
tur, facta erit menſio ſubdialis.
7. Seruatur autem funiculi longitudo eadem, tum quia
plerumque in patente campo licet, tum quia ad calculum
facilitandum conducit. Si uero areae conditio non pati-
tur eandem funiculi magnitudinem, alia quoque pro lubi-
tu aſſumi poteſt, modo diligenter ulnae in pugillaribus an-
notentur.
97.
PROBLEMA IX.
70. Menſionis ſubdialis ichnographiam facere.
Reſolutio. 1. Reſoluatur prius menſio ſupra ter-
ram facta, et baſes funibus et angulis debiti inueniantur.
2. Eodem modo, quo ſpecuum ſubterraneorum ueſti-
gia delineata ſunt, etiam flexus baſium, menſionis in ſuper-
ficie telluris peractae, deſcribantur, et erit ichnographia
quaeſita abſoluta.
98.
SCHOLION.
71. Exemplum tale eſto. Scire cupio, quantum ab oſtio cuniculi
b usque ad locum i, unde puteus ad eundem cuniculum de-
mittendus eſt, ſurgat terrae ſuperſicies. id manifeſtabit menſio ſu-
perterranea, prout numeri cum reſolutione ſequente tabula refe-
runt: et iisdem accommodata eſt figura 2@. in qua baſes inuentas,
beneficio inſirumenti lineationis et ſcalae geometricae, compoſui.