Volltext: Weidler, Johann Friedrich: Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

4. Totius machinae et ſingularum eius partium
ueſtigium figura prima ob oculos ponit. Scilicet
AA eſt flumen ſequanae.

8.1.

TAB. 1.
Fig. 1.

BB ſpatium quadrangulum palis concluſum, cuius
latus circiter 40. ſexpedas capit.

CC. agger ſupra quem aquae ſuperfluae uoluuntur.

DD. clathri, ſiue pali fortiores, pro intercipienda
glacie, auertendisque nauigiis aut lignis trabalibus, ſi
qua forte ui fluminis abrepta huc appellerent. prae-
terea, prope latus flumini adverſum BB, alii pali pen-
ſiles ſunt, qui dum demittuntur, etiam minoribus li-
gnis natantibus, uiam in riuos ſub rotis factos, prae-
cludunt.

num. 1. ueſtigium rotarum 14.

n. 2. ſitus quatuor antliarum prementium, quae alte-
ro axis rotarum manubrio mouentur.

n. 3. cruces horizontales, pro ciendis in motum
catenis, quae uerſus montem ad ſuperiora caſtella pro-
tenduntur.

n. 4. catenae ipſae, quarum modo mentionem feci.

n. 5. ripa fluminis et uia ſub catenis, qua Pariſiis
S. Germanum itur.

F, F, aedes impoſitae receptaculis aquarum, quae
per antlias, cum rotis connexas, hauſtae et in ferreis
fiſtulis eodem deriuatae ſunt. Vocantur gallis Puiſards
d’ amy cote, ſiue putei medii, quia inter machinam et
ſuperiora aquarum receptacula ſunt, latine caſtella media
nominabo. Diſtant a flumine 100 circiter ſexpedis. eo
a ſequana progrediendo paſſus 332, qui 664. pedibus
Pariſinis fere aequipollent, numeraui. Horum caſtel-
lorum alterum, ſiniſtrum aſcendentibus, nuncupatur
paruum, (Gall. puiſard de petits chevalets) quia anguſtius
eſt, ſiquidem tantum ſeptem catenarum ordines eo

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer