Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

NIC. TRIGAVT. colligitur, artes omnes illiberales
apud eam reperiri, cum materia
nulla deſit, merces quoque ipſa in-
genia pelliciat, quæ duo, artes ſo-
lentin ſummo collocare: de iis hoc
capite nonnulla attingam, in qui-
bus à noſtris opificibus diſcrepare
videntur. Ac in primis ex eo, quod
Sinæ in quotidiano ſumptu fere
parcius vivunt, evenit, ut opifices
opera ſua non ad artis perfectio-
nem, ſed ad emptorum accom-
modent voluntatem, ideo ea non
adeo elaborant, ut pretia mode-
rentur. Inde fit ut operum ſuorum
adulterent bonitatem, externa
quadam venuſtate contenti; quod
ipſum etiam libentius faciunt,
cum Magiſtratuum rebusinſudant; nam & pretium ab iis exſolvitur
ſæpe pro arbitratu, non pro me-
rito, & inviti ad opera evocan-
tur.

In architectura ſunt omnino
noſtris inſeriores, non minus in æ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer