MARE
bus. Sed cum à rerum multarum uſu,
quas vita deſiderat humana, locorum in-
tervallo homines arcerentur, quia, ut ſu-
pra diximus, non omnia ubique prove-
niunt, opus fuit trajectione: nec adhuc
tamen permutatio erat, ſed aliis viciſſim
rebus apud alios repertis ſuo arbitrio ute-
bantur: quo fere modo apud Seres dici-
tur rebus in ſolitudine relictis ſola mutan-
tium religione peragi commercium . Sed
cum ſtatim res mobiles monſtrante ne-
ceſſitate, quæ modo explicata eſt, in jus
proprium tranſiiſſent, inventa eſt permu-
tatio, qua quod alteri deeſt ex eo quod al-
teri ſupereſt ſuppleretur. Ita commercia
victus gratia inventa ex Homero Plinius
probat . Poſtquam vero res etiam im-
mobiles in dominos diſtingui cœperunt,
ſublata undique communio non inter
homines locorum ſpatiis diſcretos tan-
tum, verum etiam inter vicinos neceſſa-
rium fecit commercium: quod ut faci-
lius procederet, nummus poſtea adinven-
tus eſt, dictus λ'Πο {ευὰ} γ ό μ ȣ, quod inſtitu-
tum ſit civile . Ipſa igitur ratio om-
nium contractuum univerſalis, ή μεҨ-