44.
Cap
. VIII.
Iure gentium inter quosvis liberam eſſe
mercaturam.
QVod ſi dicant Luſitani cum Indis
commercia exercendi jus quoddam
prop@ium ad ſe pertinere, eiſdem fere om-
nibus argumentis refellentur. Repetemus
breviter & aptabimus, Iure Gentium hoc
introductum eſt, ut cunctis hominibus
inter ſe libera eſſet negotiandi facultas,
quæ à nemine poſſet adimi . Et hoc, ſi-
cut poſt dominiorum diſtinctionem con-
tinuo neceſſarium fuit, ita originem vi-
deri poteſt antiquiorem habuiſſe. Subtili-
ter enim Ariſtoteles μεҨζληπμιὼ di-
xit . ᾀναϖλήςω? ?ν τñς {μευὰ} φύ ? ?ν aὠ-
ταςνείας: hoc eſt, negotiatione ſuppleri
id quod naturæ deeſt, quo commode
omnibus ſufficiat. Oportet igitur com-
munem eſſe jure gentium, non tantum
privative, ſed & poſitive, ut dicunt magi-
ſtri, ſive affirmative . Quæ autem illo
modo ſunt juris gentium, mutari poſſunt: quæ hoc modo, non poſſunt. Id ita intel-
ligi poteſt. Dederat natura omnia omni-