Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

NIC. TRIG AVT. in ſplendore longo cedit inter-
vallo.

Quoniam papyri uſus apud Si-
nas latius, quam apud nos patet,
ita varie conficitur, ſed tamen quę-
libet ejus ſpecies longe ab noſtra
ſuperatur, nam nulla Sinarum char-
ta præli patiens aut ſcriptionis ex
utraque parte. Itaque folium u-
num è noſtratibus, Sinicis duobus
æquivalet, facile quoque laceratur,
neque fert ætatem. Folia quædam
quadrata conficiunt, quæ in unius
alteriuſve paſſus longitudinem vel
latitudinem protenduntur, & ea
quæ è goſſipio fit, candore ſuo ne
à noſtrate quidem ſuperatur.

Omitto neceſſaria multa, mar-
mora variis diſtincta coloribus, py-
ropos, alioſque lapillos & gem-
mas, colores ad pingendum non
ineptos, odorifera ligna & bitumi-
na, aliaque ſexcenta. Sed tamen
prætermittere nec poſſum nec de-
beo duo triave noſtris incognita.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer