Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

LIBERVM. vim in hac eſſe opinione ut eorum Rex itæ
præſcripſerit navigationem INDICI Occi-
dentalis (forte Orientalis) ejuſdemque VA-
STISSIMI MARIS , ita ut reliquis gentibus
æquora illa transfretare non liceat, & ex
noſtriſmet HISPANIS VULGVS in eadem
opinione fere eſſe videtur, ut per VASTIS-
SIMVM IMMENSVMQVE PONTVM ad In-
dorum regiones quas potentißimi Reges no-
ſtri ſubegerunt reliquis mortalium navi-
gare, præterquam Hiſpanis jus minime ſit,
quaſi ab eis id jus præſcriptum fuerit, ta-
men iſtorum omnium non minus INSANÆ
ſunt opiniones, quam eorum qui quoad. Genuenſes & Venetos in eodem fere SOM-
NIO eſſe adſolent, quas ſententias INEPTI-
RE vel ex eo dilucidius apparet, quod iſta-
rum nationum ſingulæ contra ſeipſas ne-
queunt præſcribere: hoc eſt, non reſpublica
Venetiarum contra ſemetipſam, non reſpu-
blica Genuenſium contra ſemetipſam, non
Regnum Hiſpanicum contra ſemetipſum,
non Regnum Luſitanicum contra ſemet-
ipſum . Eſſe enim debet differentia inter agentem & patientem. Contra reliquas ve-
ro nationes longe minus præſcribere poſ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer