Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

42. Cap . VI.
Mare aut jus navigandi proprium non eſſe
Luſitanorum titulo donationis
Pontificiæ.

DOnatio Pontificis Alexandri, quæ à
Luſitanis mare aut jus navigandi ſo-
lis ſibi vindicantibus, cum inventionis
deficiat titulus, ſecundo loco adduci po-
teſt, ſatis ex iis quæ ante dicta ſunt vanita-
tis convincitur. Donatio enim nullum ha-
bet momentum in rebus extra commer-
cium proſitis. Quare cum mare aut jus in
eo navigandi proprium nulli hominum
eſſe poſſit, ſequitur neq; dari à Pontifice,
neque à Luſitanis accipi potuiſſe. Præte-
rea cum ſupra relatum ſit ex omnium ſani
judicii hominum ſententia Papam non
eſſe dominum temporalem totius orbis,
ne Matis quidem eſſe ſatis intelligitur: quanquam etſi id concederetur, tamen
jus annexum Pontificatui in Regem ali-
quem aut populum pro parte nulla trans-
ferri debuiſſet. Sicut nec Imperator poſ-
ſet Imperii provincias in ſuos uſus con-
vertere, aut pro ſuo arbitrio alienare. Illud ſaltem nemo negaturus eſt, cui ali-
quid ſit frontis, cum jus diſponendi in
temporalibus Pontifici nemo concedat,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer