Volltext: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

LIBERVM. volunt. Quæ vero in rebus privatis invidia
eſt, eadem in re communi non poteſt non
eſſe immanitas. Improbiſſimũ enim hoc
eſt, quod naturæ inſtituto, conſenſu gen-
tium, meum non minus quam tuum eſt,
id te ita intercipere, ut ne uſum quidem
mihi concedas, quo conceſſo nihilomi-
nus id tuum ſit, quam antea fuit. Tum ve-
ro etiam qui alienis incumbunt, aut com-
munia intercipiunt, certa quadam poſſeſ-
ſione ſe tuentur. Quia enim prima, ut
diximus, occupatio res proprias fecit,
iccirco imaginem quandam dominii prę-
fert quamvis injuſta detentio. At Luſitani
num ſicuti terras ſolemus, ſic mare illud
impoſitis prædiis ita undiq; cinxerunt, ut
in ipſorum manu eſſet quos vellent exclu-
dere? An vero tantum hoc abeſt, ut ipſi
etiam, cum adverſus alios populos mun-
dum dividunt, non ullis limitibus aut na-
tura aut manu poſitis, ſed imaginaria
quadam linea ſe tueantur? quod ſi recipi-
tur & dimenſio talis ad poſſidendum va-
let, jamdudum nobis Geometræ terras,
Aſtronomi etiam cœlũ eriperent. Vbi hìc
igitur eſt iſta, ſine qua nulla dominia cœ-
perunt, corporis ad corpus adjunctio? Ni-
mirũ apparet in nulla re verius dici poſſe,
quod Doctores noſtri prodiderũt . Mare

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer