Volltext: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHIN AE. runt quam afferant, ideoque nihil
admodum à Sinis laboratur, in ve-
ctigalium fide permaneant necne.

Ad hujus regni amplitudinem, ac
celebritatem accedit, quod undiq; vel natura vel arte cingitur aptis ad
ſe tuendum munitionibus. Ad Au-
ſtrum ſimul & Ortũ mari alluitur,
eoq; totinſulis diſtincto, ut claſſi-
bus ad continentem aditus ſit ubi-
que per diſſicilis. Ad Aquilonem ar-
dua præcipitia, continuo v leucar. ſupra quadringen. eoq; fortiſſimo
muro conjuncta, Tartarorũ prope
continuos inſultus excludunt. Ab
Occaſu, qui Aquiloni vicinior eſt,
conterminus viſitur arenæ ſitientis
ager, qui multorum dierum penu-
ria advenarum exercitus ab Sina-
rum regno aut deterret, aut ſepelit. Occaſus auſtralior ſaltibus & mon-
tibus frequens notatur, & exigua
admodum regna finitima habet,
quæ Sinæ negligunt, indigna ſuo
vel metu vel cupiditate arbitrati.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer