Volltext: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

Archimedis tur inter duas lineas æquales ſibi oc-
currentes in aliquo puncto, vti ſunt
duæ lineæ C D, C E, duæ lineæ ſe
mutuo ſecantes, vti ſunt duæ lineæ
D F, E F, & ſuerit angulus ab illis
contentus vt eſt angulus F æqualis
duobus angulis, qui occurrunt dua-
bus [lineis] ſe inuicem ſecanti-
bus, vti ſunt duo anguli E, D ſimul,
erit linea egrediens à puncto con-
curſus ad punctum ſectionis, vti eſt
linea C F æqualis cuilibet linearum
ſibi occurrentium, vt C D, vel C
E, propterea erit C F æqualis ipſi
C D, ergo angulus C F D eſt æqua-
lis angulo C D F, nempe angulo
D A G, ſed angulus C F D cum an-
gulo D F G eſt æqualis duobus re-
ctis, ergo angulus D A G cum angulo D F G æqualis eſt duobus rectis,
& remanent in quadrilatero A D F G duo anguli A D F, A G F æqua-
les duobus rectis, ſed angulus A D B rectus eſt, ergo angulus A G C
eſt rectus, & C G perpendicularis ad A B, & hoc eſt quod voluimus.

375.1.

0441-02
0442-01

376. SCHOLIVM ALMOCHTASSO.

DIcit Doctor de demonſtratione, quàm citat ex tractatu
de figuris quadrilateris. Sint duæ lineæ æquales ſibi oc-
currentes A B, A C, & punctum concurſus A, & ſe inuicem
ſecantes B D, D C, & punctum ſectionis D, & ſit angulus B
D C æqualis duobus angulis A B D, A C D, & iungamus A
D; Dico quod ſit æqualis A B.

Alioquin vel eſt minor A B, vel maior
illa, & ſit maior, & abſcindatur A E æqua-
lis A B, & iungamus B E, ergo duo anguli
A E B, A B E ſunt æquales; ſed angulus
A E B maior eſt angulo A D B, & pariter
angulus A E C, qui eſt æqualis A C E ma-
ior eſt angulo A D C, omnes ergo anguli
B E C, vel duo anguli ſimul A B E, B C E
maiores ſunt duobus angulis A B D, A C
D, pars ſuo toto, quod eſt abſurdum. Dein-
de ſit A D minor quàm A B, & ponamus
A F æqualem A B, & iungamus B F, F C,
remanet, vt dictum eſt, quod angulus F,

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer