Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

272. Notæ in Propoſit. X.

SIue ad I L in N O erit vt C G ad H V, & c. Quia I L ad N O habe-
bat eandem proportionem, quàm E H ad H V poſitis communibus altitudi-
nibus I L, & E H habebit quadratum I L ad rectangulum I L in N O eandẽ
proportionem, quàm quadratum E H ad rectangulum E H in H V; ſed qua-
dratum A C ad quadratum I L habebat eandem proportionem, quàm rectangu-
lum C G in E H ad quadratum E H; ergo ex æqualitate quadratum A C ad
rectangulum ſub I L in N O eandem proportionem habet, quàm rectangulum
C G in H E ad rectangulum E H in H V, ſiue quàm habet C G, ad H V.

272.1.

d
ex prop. 8.
huius.
0325-01

273. Notæ in Propoſit. XI.

SIue ad duorum quadratorum I L, N O ſummam erit vt C G ad ſum-
mam G E, & E H, & c. Quia quadratum I L ad quadratum N O erat,
vt H E ad E G, antecedentes ad ſummas terminorum erunt proportionales,
ſcilicet quadratum I L ad quadratum I L ſimul cum quadrato N O eandem pro-
portionem babebit, quàm H E ad ſummam ipſarum H E, & E G; erat au-
tem quadratum C A ad quadratum I L, vt C G ad E H; ergo ex æqualitate
quadratum A C ad quadrata ex I L, & ex N O ſimul ſumpta eandem pro-
portionem babebit, quàm C G, vel H A ad ſummam ipſarum H E, & G E.

273.1.

e
Prop. 8.
huius.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer