Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

Conicor. Lib. VI. ipſi K L, non eſſet eidem æqualis.) His poſitis ſi educatur ex F linea ipſi
patallela cadet inter F G, F H, aut inter F I, F G; ſitque F N; igitur
quadratum F N ad I N in N H eſt, vt D B ad B E: quod eſt abſurdum; quia quadratum F N maius eſt, quàm quadratum F G, & N H in N I
minus eſt, quàm quadratum G H.

237.1.

12. lib. 1.
2. huius.
b
0277-01
12. lib. 1.

Poſtea habeat quadratum F G ad quadratum G H minorem propor-
tionem quàm babet D B ad B E; & circumſcribamus circa triangulum. H F I circulum ; & producamus F G quouſque occurrat circuli circum-
ferentię in O; ergo quadratum F G ad quadratum G H, nempe ad F G
in G O habet minorem proportionem, quàm D B ad B E: & ponamus
F G ad G P, vt D B ad B E ; & per P ducamus P Q parallellam H I ; & coniungamus F R, F Q; quæ occurrant H I in S, N: quare D B ad
B E eſt, vt F G ad G P, quæ eſt, vt F N ad N Q; nempe vt quadra-
tum F N ad F N in N Q æquale ipſi I N in N H, atque vt quadra-
tum F S ad F S in S R, nempe vt quadratum F S ad I S in S H; & edu-
camus T V, K L, quæ ſubtendant duos angulos H F K, I F T, & ſint
parallelæ ipſis F N, & F S, & æquales ipſi D B; igitur duo plana per K
L, T V extenſa ſuper triangulum H F I ad angulos rectos eleuata, pro-
ducunt in cono H F I ſectiones hyperbolicas, quarum axes L M, V X,
& inclinati ipſarum L K, T V, & ſinguli earum ad ſuos erectos eandem
proportionem habent, quàm D B ad B E, & propterea figuræ ſectionum
ſimiles ſunt, & æquales, ideoque ſectiones, quarum axes ſunt L M, V
X ſunt æquales ſectioni A B.

237.1.

c
d
2. huius.

Nec reperitur ſectio præter iam dictas, cuius vertex ſit ſuper aliquam
duarum linearum H F, F I, & ſit æqualis ſectioni A B. Quia ſi reperiri
poſſet, caderet eius axis in planum trianguli H F I, illiuſque axi educa-
tur parallela F Z a, quæ non cadet ſuper F R, neque ſuper F Q, eritq; quadratum F Z ad I Z in Z H, quod eſt æquale ipſi F Z in Z a, nempe
F Z ad Z a eandem proportionem haberet, quàm D B ad B E; ſed D
B ad B E eſt, vt F G ad G P, nempe F Z ad Z b; ergo proportio F Z

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer