Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

111. Notæ in Propoſit. LXXII.

ET minimus eorum D C, & c. Textus videtur mendoſus; nam
vt inferius oſtendetur, ramus breuiſe-
cans D C à vertice remotior, non ſem-
per minimus eſt omnium ramorum ca-
dentium ex concurſu D ad ſectionem
A B C; itaque legendum puto; D C
eſt minimus ramorum cadentium ad
peripheriam ſectionis B C N; quod
manifeſtè indicatur ex determinatione
in fine propoſitionis appoſita; inquit
enim: propinquiores D C (ex ramis
egredientibus ad ſectionem in ea par-
te) minores ſunt remotioribus, vbi
conijcitur, Apollonium noluiſſe pronũ-
ciare, ramum D C minimum eße omnium, qui in ſectione A C N duci poſſunt,
neque propinquiores D C minores eſſe quolibet remotiori ad partes verticis A
conſtituto, ſed tantummodo eorum, qui in ſectione C B, & in inferiori C N
ducuntur minimum eſſe D C, & ei propinquiores minores eſſe remotioribus.

111.1.

0123-01
a

Atque ſic patet, quod D H maior ſit, quàm D I, & c. Ex vndecimo
enim Lemmate angulus D H M eſt acutus, & D I M obtuſus, & coniuncta
D M erunt duo quadrata D H, H M maiora quadrato D M, quæ ſubtendit
angulum acutum; quadratum verò D M maius eſt duobus quadratis D I, I M,
ergo multo magis duo quadrata D H, H M ſimul ſumpta maiora ſunt duobus
quadratis D I, I M ſimul ſumptis, & auferatur ex aggregato maiori quadra-
tum minus H M, & ex minori tollatur quadratum maius I M (cum contin-
gens H M propinquior vertici A minor ſit remotiore M I) remanet quadratũ
D H maius quadrato D I, & propterea ramus D H maior erit ramo D I, & ſimili modo ramus D I maior oſtendetur ramo D C.

111.1.

b
68. 69.
huius.

Et iam demonſtratũ eſt, & c. Scilicet: quia omnesrami ex D ad peripheriã
A B ducti efficiunt cum ſuis tangentibus angulos verticem reſpicientes acutos; & propterea ramus D B maior erit quolibet alio ramo inter B, & A ducto; ideoque D B erit maximus cadentium in peripheria A B.

111.1.

c
Lem. 11.
Coroll.
64. 65.
huius.

Poſtea oſtendetur, quemadmodum hìc dictum eſt, & c. Textus eſt val-
de corruptus, ſic reſtituendum puto; Oſtendetur, quemadmodum ſupra dictum
eſt, (scilicet in ſecunda parte propoſ. 67.) quod D C minimus ſit omnium ra-
morum ad ſectionem infimam C N cadentium, & vt hic oſtenſum eſt, ſit mi-
nimus ramorum egredientium ad ſectionem B C; quare patet, quod D B ſit
maximus ramorum cadentium ad ſectionem A C, & D C ſit minimus caden-
tium ad ſectionem B C N, & quod propinquiores maioribus, ſunt maiores re-
motioribus in peripheria ſectionis A C, & propinquiores minoribus, ſunt mi-
nores remotioribus in peripheria ſectionis B C N, & hoc erat oſtendendum.

111.1.

d
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer