Volltext: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. liſſet hoc parallelopipedum libere fulcris impoſitum pondus libr. 18 {14334/24037}. nunc utrimque foraminibus incluſum geſtavit libras 62. adeoque ultra triplo plus, quam ſi fulcris inniteretur.

629. EXPERIMENTUM CCXVI.

Parallelopipedum Fraxini, cujus quodlibet latus erat 0, 33 pol-
lic. infixum utrimque foramini ſuſtinuit aliquamdiu ex medio ſu-
ſpenſas libras 57. tandem tamen ruptum fuit.

630. EXPERIMENTUM CCXVII.

Parallelopipedum Fraxini, cujus quodlibet latus fuit 0, 42 pol-
lic. , ex medio geſtavit libras 115, tumque frangebatur.

Comparando hæc bina Experimenta inter ſe, videtur Cohæren-
tia in ratione compoſita ex ſimplici latitudinis & duplicata altitu-
dinis ſatis accurate dari, nam ſecundum hanc proportionem paral-
lelopipedum Experimenti CCXVII deberet gerere pondus librarum
117 {18387/35937}. cum geſtavit libras 115, quod pondus ſatis appropinquat.

Præterea ſecundum Experimentum CXCVII, parallelopipedum
Experimenti CCXVI libere utrimque fulcris impoſitum ex medio
geſtaſſet pondus librar: 24 {52471/56628}. foraminibus immiſſum tenuit libras
57, adeoque fere triplo plus. Et ſecundum Experimentum CXCVIII,
parallelopipedum Experimenti CCXVII libere fulcris impoſitum
ſuſtinuiſſet in medio libras 39 {12691/22932}. fractum fuit utrimque in fora-
mine retentum a libris 115, adeoque fere triplo majus pondus ge-
ſtavit,

631. EXPERIMENTUM CCXVIII.

Parallelopipedum Quercicum, cujus quodlibet latus fuit 0, 35
pollic in medio ſuſtinuit libras 57 aliquamdiu, a quibus tamen
ruptum fuit.

632. EXPERIMENTUM CCXIX.

Parallelopipedum Quercicum, cujus quodlibet latus erat 0, 40

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer