Volltext: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. 12 pollices a ſe remotis, ex medio ſuſpenſum tenuit pondus librar. 350, tumque diffractum, veluti notavit Hookius: vide Hookiana
a Derbamo edita pag. 130. Eadem examinandi methodo uſus fuit
Cl. Mairan in Tractatu de Glacie; qui Tubum vitreum diametri 4
linearum implevit aqua, quam ſivit congelari, tum undique latera
tubi paulum calefecit, ut cylindrum glacialem internum, jam ſo-
lutum a lateribus eximere poſſet, & cum eo Experimentum cape-
re: Cylindrum impoſuit duobus fulcris 6 pollices â ſe diſtantibus,
ex medio pendebat funis cum pondere, quod = unciis 17 + drach-
mis 2 fregit glaciem, repetiit hoc Experimentum aliquoties, ſed cum
diverſo ſucceſſu, prout glacies pluribus vel paucioribus bullis aëreis
ſcatebat, aut tempeſtatis calor friguſve variabant.

621. CAPUT OCTAVUM.
De Cohærentia ſolidorum utrimque a foramine arcto
exceptorum.

Examinanda reſtat Cohærentia corporum, quæ utrimque ful. ciuntur, ſed quorum extrema immiſſa ſunt foraminibus, ar-
cte hæc ipſa comprehendentibus, adeo ut differat hoc examen ab
eo in Capite VII inſtituto, quod ibi extrema corporum libere inni-
tebantur fulcris, hic nunc concludantur in foraminibus; ſi Geo-
metrice de Cohærentia modo ratiocinaremur, nulla differentia vi-
deretur dari, ſive corpora libere fulcris impoſita fuerint, ſive in
foraminibus comprehendantur, ſed valde differt corporum in utro-
que caſu firmitas, quemadmodum Mariottus & Parentius invene-
runt. Meretur corporum Cohærentia hæc explorari, quia Trabes,
quæ ædium tabulationibus, pavimentisque inſerviunt, utroque ſui
extremo parietibus infiguntur, iiſque tanquam foraminibus inclu-
duntur, impedientibus quominus partes extremæ adſcendant, ſi
locis intermediis onus grave imponeretur; ut tranſeam plures ca-
ſus, in quibus corporum extrema concluſa retinentur, intermediâ
interim maſſâ reſiſtentiam contra quamlibet vim exercente.

Hiſce tentaminibus inſerviit quoque machina in Tab. XXIII. fig.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer