Volltext: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM duplicata altitudinis, veluti vitrum eſt, ſecundum Experimenta
ab CLXXVIII. ad CLXXXIV. 2°. Tum dari alia, quorum Cohæ-
rentia accedit appropinquando ad eam proportionem, veluti eſt
Lignum Quercicum, ſecundum Experimenta ab CLXII ad CLXVII. & ab CLXXXVII. ad CXCII. ut & Lignum Piceæ, ſecundum
Experimenta ab CLXXIV. CLXXVII. & a CC ad CCIV. 3°. Deinde dari alia, quæ ab hac proportione magis abludunt,
quemadmodum Lignum Fraxini & Lignum Tiliæ, ſecundum Ex-
perimenta ab CXCVI ad CC, & ab CCIV ad CCVIII.

Valde flexilium Cohærentia non in tam alta ratione aſſurgit
quam quidem corporum duriorum, quia fibræ, quæ prius fran-
guntur, valde quam extenduntur: quæ poſtremo rumpuntur, po-
tius in initio comprimuntur, quod potiſſimum obtinet in corporibus
altioribus, quorum Cohærentia ſemper obſervatur plus quoque re-
cedere â vulgari regula.

Non dubito, quin ſi plura Lignorum genera examinaviſſem, de-
prehendiſſem nonnunquam majores, nonnunquam minores aber-
rationes: forte quoque pro diverſâ corporum ſiccitate, humidita-
te, ætate qua concreverunt, tempore quo ſciſſa ſunt, regione in
qua creverunt, proportiones diſcrepabunt, idcirco non video Na-
turam regulis adeo univerſalibus gaudere ubivis, ac vulgo quæ-
runtur: alia competit in hac doctrina corporibus valde duris, alia
minus duris, alia flexibilibus. alia flexibilioribus, alia flexibiliſſimis; & quia corpora ſæpe gradus ſuos flexibilitatis immutant, veluti Ligna
faciunt ætate increſcendo, & tempore poſtquam cæſa ſunt, variis
regulis ſubjicientur, quæ determinatu ſemper erunt difficillimæ; quemadmodum etiam in quanam data conditione præſenti ſint cor-
pora, ut iis aut hæc, aut alia applicari regula queat: Idcirco ſagacita-
tem Mathematicorum ſemper aliquomodo eludet doctrina Firmita-
tis, nec opinor aliquem datum iri, qui a priori affirmare ſemper
poterit; datam Trabem, ex dato Ligno confectam, ad medium
ſui poſſe ſuſpendere pondus determinandum ope calculi, quod
maximum ſit. Appropinquare licebit ad veritatem, & compara-
re noſtra Experimenta cum data Trabe, indeque ope calculi quæ-
dam determinare, ſed quæ abludere notabiliter poterunt â verâ Co-
hærentiâ: Quatenus enim Cohærentia non eſt in ratione duplicata

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer