Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO ces in XXI. Experimento. Ex quibus ergo Experimentis abunde patet
corollarium elicitum: attamen volui id ulterius confirmare, ſumſique
acum rotatilem, ſive verſorium, vulgo cen Compas naalde, non affrictam
Magneti, obſervavi in quanam diſtantia â Magnete in cipiebat rotari
moto Magnete, dein acum affricui Magneti, quæ viribus imprægnata
inſtar alterius Magnetis ſe habebat, hæc acus cardiniſuo impoſita con-
vertebatur ad diſtantiam 4. pedum â Magnete rotundo, No, cum
antea ad diſtantiam 9. pollicum nondum convertebatur. Quam-
obrem hoc Corollarium ſatis demonſtratum erit; atque ſimul in eo li-
quet, Magnetem vim ſuam ex ſe emittere extrorſum ad majorem
diſtantiam, quam Ferrum purum, id autem vires ad majus inter-
vallum ejaculare, poſtquam Magnetem attigit.

Corol. 4. Omnia autem hæc Experimenta inſtituta ſunt, ut ex-
plorarem quænam proportio inter vim attrahentem Magnetis & di-
ſtantias daretur; quod ſi Experimentum XVII. ante oculos pona-
mus, atque examen incipiamus a diſtantia 12. linearum uſque ad
3. lineas, animadvertemus numeros, exprimentes magnitudinem
attractionis, eſſe fere in ratione inverſâ diſtantiarum, a quâ pro-
portione tamen abludunt attractiones in minoribus & in majoribus
diſtantiis obſervatæ, incipiamus enim calculum a diſtantia 12. li-
nearum, minorem verſus pergendo, tum numeros in inverſa ratione
diſtantiarum erutos deprehendemus ſequentes.

Diſtantiæ \\ in Lineis # Numeri \\ juxta Calculum # Attractiones \\ obſervatæ
12 # 35 # 35
11 # 38 {1/11} # 37
10 # 42 # 43
9 # 46 {2/3} # 47
8 # 52 {1/2} # 57
7 # 60 # 66
6 # 70 # 76
5 # 84 # 96
4 # 105 # 109
3 # 140 # 131

Si in reliquis diſtantiis numeri ope calculi inventi tam ac-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer