Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM quo gravitatis momentum, una cum momento ponderis ejusdem H
ſit ad ſuam Cohærentiam in eadem ratione.

Vocetur A B a. B C b. A D c. pondus H. h. I K d. I L x. L M z.

Erit ſolidum A B C D = a b c. & ſolidum I L M K = d x z. poni-
tur vero a b c = d x z. adeoque {a b c/d x} = z. momentum ex gravitate
parallelopipedi A B C D erit = {1/2} a b c c. Cohærentia = a a b. momen-
tum vero ponderis = h c. ita momentum parallelopipedi I L M K
ex gravitate = {1/2} d d x z. Cohærentia = x x z. momentum ponde-
ris H = h d. ponitur {1/2} a b c c + h c. a a b: : {1/2} d d x z + h d, x x z.

Quia vero z = {a b c. /d x} ſubſtituendo hanc quantitatem pro z. habe-
bebitur
{1/2} a b c c + h c. a a b: : {1/2} a b c d + h d, {a b c x/d}
Unde x = {{1/2} a a b c d d + a d d h. /{1/2} a b c 3 + c c h}

514. PROPOSITIO XXXVI.

Cohærentiæ reſpectivæ Cylindrorum ejusdem materiæ ſunt ut
cubi ex baſium diametris.

Tab. XIX. fig. 4. Sint duo Cylindri A B C D, E F G H ejusdem
materiæ, qualem conſideravimus huc uſque in Propoſitionibus a
XIX ad XXXVI. nec ratio habeatur longitudinis vel gravita-
tis, ſed tantum Cohærentiæ utriuſque baſis, quæ infixa eſt parie-
ti, e quo cylindri horizontaliter prominent: ducantur diametri
perpendiculares ad horizontem A B, E F, & chordæ innumeræ his
parallelæ, in utraque baſi numero æquales arcubus ſubtenſæ ſimi-
libus; poterunt A B, E F conſiderari ut brachia vectium, quo-
rum centra motus ſunt in A & E, ſintque alia brachia A D, E H
æqualia, erit potentia D frangens ad potentiam H, in ratione du-
plicata A B ad E F per Propoſ: XXII. Sumatur chorda proxima in
baſi A K B L, uti & in baſi E M F O, cujus centrum motus eſt in aliquo

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer