Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM ex caudâ Equi vegeti extracto: Septem hi capilli evoluti iterum,
non plus quam 9635. grana ſuſtinuerunt.

460. EXPERIMENTUM XCVII.

Tum ſetæ equinæ firmitas explorata fuit, quæ in variis ten-
taminibus deprehenſa eſt 7970, vel 7920, granorum, vel alicujus
ponderis intermedii: hujus craſſities ope Microſcopii examinata,
& comparata cum ſcala transverſis diviſionibus diſtincta, videba-
tur paulo minoris diametri, quam 0, 01 pollicis Rhenolandici, fa-
teor tamen accuratiſſime craſſitiem non potuiſſe definiri.

Cum igitur ſeta hæc fuerit ſepties craſſior capillo humano,
humanus 57 craſſior bombycino, fuit ſeta 399. craſſior bomby-
cino: & cum bombycis filum gerat 85 grana, ejuſmodi fila 399
geſtare poſſent grana 33915, ſeta tamen modo tulit 7970
grana.

461. EXPERIMENTUM XCVIII.

Sumta fuit tela Araneæ majoris, quæ ejus craſſitiei per microſco-
pium obſervabatur, ut 16 in unum convolutæ faſciculum compo-
ſuerint maſſam pilo humano Exper. XCV æqualem: quælibet fere
geſtare potuit pondus 150 granorum, totique faſciculo appendi po-
tuerunt 2400 grana.

462. EXPERIMENTUM XCIX.

Lini mediocriter ſubtilis, neque ulla alia adhuc arte tractati,
quam ut neri poſſit, elegi filamenta ſolitaria 23, quæ parum intorta
filum formabant æque craſſum ac ſeta equina Exper. XCVII fuit; horum firmitas tanta fuit, ut appendi potuerint grana 11710, aucto
pondere frangebantur: Examinatum Microſcopii ope unum ex his
23 filamentum, deprehendebatur non fuiſſe ſolitarium, ſed con-
ſtare ad minimum ex 14. aliis, in quæulteriori putrefactione aut
pulſione malleorum ſeparari potuiſſet, imo plura ſubtiliora in alio
filamento ſe exhibuerunt: ut horum corporum firmitates compa-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer