Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

Angulo c b d increſcente, decreſcit angulus r s q, & ideo de-
creſcit longirudo lineæ r q, quæ exprimit rationem ponderis P: ſed
angulo c b d increſcente, repræſentatur funis validius intortus; qui-
cunque enim duo fila ſecum invicem torquebit, manifeſto obſer-
vabit, in initio angulum c b d eſſe parvum, eumque ſemper augeri,
quo fila vehementius intorquentur.

Ex hac demonſtratione manifeſto patet, quare funis contorſione
fibrarum factus, minus virium ad gerendum pondus habeat, quam
fibræ eum componentes, ſeorſim ſumtæ, habent: tum 2°. quare ro-
bur funis eo plus decreſcat, quo fibris vehementius intortis con-
ſtat: Hæc omnia nunc nonnullis Experimentis confirmabo.

446. EXPERIMENTUM LXXXIII.

Sumſi funiculum tenuem, diametri 0, 03 pollicis Rhenolandici,
cui tres quatuorve ulnas longo appendere potui libras 12 {1/2}, ſed a li-
bris 13 rumpebatur: ambo igitur fragmenta ſuſtinere potuerunt li-
bras 12 {1/2}. Hæc conjuncta parum intorſi, ut funiculum acceperim
ex ambobus compoſitum, cujus extremitati appendi modo potue-
runt libræ 24. Conatus fui menſurare angulum c b e in fig. 2. quem
filum cum alio contorto conſtituebat, eum deprehendi angulum
16 {1/2} graduum, quare angulus c b d. erat 33 graduum, tum vide fig. 4,
ambo ſimilia fila c b, b d, alligavi duobus clavis c & d, & ex me-
dio b appendi pondus pedetentim auctum uſque ad 24. libras, obſer-
vans, ut angulus c b d etiam foret 33 graduum, elapſoque horæ minuto,
filum c b d diffractum fuit: ſi ambo fila non intorta fuiſſent, tu-
liſſent ad minimum 25 libras, adeoque intorta evadunt gerendis
ponderibus ineptiora: Cum autem angulus c b d eſt 33 graduum, eſt
in fig. 3. angulus r s q graduum 147: ponamus latus r s = s q ſingulum
eſſe 12 {1/2} partium, invenietur per regulas Trigonometriæ latus r q
24 partium, qui numerus exprimit pondus P, quod funem dif-
fregit.

Reaumurius filum ſumſit longum, cui appendit pedetentim li-
bras 10, a quibus rumpebatur: ambo fragmenta in unum contor-
ſit mediocriter, tum vero appendere huic novo funi tantum po-
tuit libras 16; nam a pluribus frangebatur: hæc fila non contorta

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer