Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM cans Experientiam: verum nullam commemoravit, unde concludo,
id modo ex vulgari opinione fuiſſe aſſumtum: Sed receptam opinio-
nem eſſe erroneam, omni Experientiæ adverſam, & cum ſana re-
pugnare ratione, primus omnium, quantum ſcio, Merſennus in
Lib. 3. Harmonic. prop. 16, oſtendit & deinde Experientiſſimus
Reaumurius in L’Hiſtoire de L’Acad. Roy: des Scienc. A°. 1711. hic revera pluribus evicit Experimentis funem, ex contortis filis
factum, debiliorem eſſe, quam fila eadem non intorta, cum ex
his plus ponderis ſuſpendi queat.

Quoniam occupabar in examine Cohærentiæ ſolidorum, credi-
di nec inutile, nec injucundum fore, ſi Experimenta horum præ-
ſtantium Virorum repeterem, ulterius confirmarem, & nonnulla
adderem, ut eo citius ex hominum animis erroneum præjudicium
tollatur; & alius modus funes componendi fortiores cum minori
impenſa inveſtigetur; non inutile videri poteſt horum Experimen-
torum repetitum examen, cum verè ſapiens Fontenellius hoc ne-
gotium ulterius examinandum & demonſtrandum commendaverit
Mathematicis: inſuper a Cl. Reaumurio ita plane exhauſtum non
eſt, quin pluribus obſervatis amplificari poſſit mereaturque.

Poſſet prima fronte videri, intorſionem filorum robur addituram
funi; quia filum per totam ſuam longitudinem non eſt æque craſ-
ſum, nec æque tenax, ſed hic fortius, ibi debilius: ponamus igi-
tur duo fila juxta ſe mutuo, atque unius pars debilior reſpondeat
fortiori alterius ſili, tum hæc ita ſibi applicata contorqueantur,
neceſſario exſurget inde robur aliquod æquabile per totum funem,
& majus, quam ſi duo fila ſeorſim ponerentur, atque iis pondus
geſtandum appenderetur: non inficiandum eſt hac ratione funem
ex intortis fibris compoſitum majorum virium evadere; aſt contor-
ſio variis modis fibras debilitat, eſtque debilitatio major, quam
corroboratio ex priori cauſâ oriunda.

1°, Enim in formam ſpiræ torquentur filamenta, adeoque eorum
ſuperficies exterior fit major interiori; hinc exteriores partes plus
tenduntur, quam interiores: ſi igitur vis externa acceſſerit, hæc partes
plus tenſas, quam quæ ſunt minus, facilius franget, illisque fractis
etiam hæ cedent; filamenti igitur intorti omnes partes non æqua-
liter reſiſtunt viribus frangentibus, ut quidem reſtitiſſent partes

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer