Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

370. EXPERIMENTUM VIII.

Lignum, Quercus dictum, in medio Cylindricum a libris 1150
penitus diffractum fuit, non in magnas aſperasve feſtucas abeundo,
quemadmodum fractura Tab. XXI. fig, 6. conſpicua oſtendit.

371. EXPERIMENTUM IX.

Lignum Quercicum, cujus medium erat parallelopipedum qua-
drangulum, ruptum fuit quoque a libris 1150, fractura non mul-
tum aſpera fuit, veluti oſtendit Tab. XXI. fig. 7. Lignum hoc vide-
batur conſtare ex fibris magis rectilineis, quam illud Experimenti
præcedentis, erat cæteroquin utrumque tam ſolidum, ac ex hoc
genere eligi poteſt, nec ratio apparuit, quare non plus cohæſerit
hoc quadrangulum, quam cylindricum.

372. EXPERIMENTUM X.

Factum fuit cum Ligno Ulmi, quod in medio erat cylindricum,
diametri 0, 26. pollic. hoc diffractum fuit penitus a libris 850, fractu-
ra non obſervabatur admodum aſpera, neque in feſtucas abierat,
veluti in Tab. XXI. fig. 8. conſpicitur.

373. EXPERIMENTUM XI.

Lignum Ulmi, cujus medium erat parallelopipedum quadran-
gulum, & quodlibet latus erat 0, 27, pollic. diffractum fuit penitus
in medio ab appenſo pondere librar. 950, abeundo in feſtucas oblon-
gas, quas Tab. XXI. fig. 9. exhibet.

374. EXPERIMENTUM XII.

Inſtitutum fuit cum Ligno Oleæ, cujus medium erat cylindricum,
quod penitus fuit diffractum a libris 650, ad partem cylindricam
ſuperiorem, ita tamen, ut ſimulipſi quædam portio parallelopipedi craſ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer