Volltext: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

Tab. XIX. fig 6. Eſt A B Statera Romana ferrea, robuſta, cu-
jus ope corpus admodum grave, nempe librarum 1500 & ultra, com-
mode ponderari poteſt, pondere C libere mobili ad varias diſtan-
tias applicato: hæc ſuſpenditur ex unco craſſo D, excepto a Co-
chlea firma ferrea D E, quæ attollit demittitque ſtateram ad varias
altitudines, quod valde quam neceſſarium eſt, quia corpora quo-
rum Cohærentia examinabitur, non ſemper accurate æque longa
capi poſſunt: ex capite ſtateræ A uncus firmus denſusque F pendet,
cui annectuntur corpora, quorum unum G hic conſpicitur, ut
clarius intelligeretur ea applicandi methodus: ſunt K K duo ſtyli
lignei 6 pedes alti, e ligno quercico, quorum quodlibet latus 5
pollices craſſum eſt, qui ſuperius conjunguntur ope trabis transver-
ſæ, per quam cochlea D E tranſit: Inſiſtunt ambo trabi firmæ H L,
atque ut immobiles ſtarent, lateraliter applicata ſunt duo ferra-
menta O O. ad partem anteriorem prominet uncus ferreus H, in-
fra trabem clavo retentus, ne extrahi poſſet, cum omnem vim cor-
porum examinandorum ſuſtinere debeat: ad partem trabis L poſte-
riorem bini alii lignei ſtyli erecti ſunt P P, variis inciſuris donati
oblique deorſum inſculptis, quibus excipitur funis S S, utroque ex-
tremo donatus craſſiori nodo, qui per inciſuras transcurrere nequit
introrſum; hic poſterior apparatus factus eſt, ut cauda ſtateræ B
non multum moveretur, neque contorſio totius ſtateræ, & proin-
de corporum examinandorum G fieret: præterea, quando rumpitur
corpus G, pondus C ſimul cum cauda ſtateræ cadit, magno cum
fragore & periculo obſervatoris, cujus pedes facile læderentur,
idcirco funis S S in crenis jacet, qui ſtateram excipit, deciduam
modo ex tam parva altitudine ac volumus ob varias crenas; unde nec
pondus C amplius cadit, & â detrimento ſervetur ſtatera ob mollitiem
funis S S eam excipientis; Trabs H L tribus rotis inſiſtit hic non
depictis, quarum beneficio in locum quemlibet facile apportatur,
nam graviſſima eſt tota machina, & minus mobilis foret, nec le-
vior parari potuit propter vires maximas corporum cohærentium,
quæ explorandæ erant, quippe ſæpius 1000 librar. vim exercet
cohærentia corporum tenuium abſoluta, ſæpe vim libr. 1500 & majorem, uti ex Experimentis infra deſcriptis apparebit.

Breviter quoque depinxiſſe formam corporum exploratorum.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer