Volltext: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. materia & æque longa, tracta ſecundum ſuam longitudinem cohæ-
rebunt in ratione ſuarum baſium, ſive ſolida memorata, quæ ſunt
ejusdem figuræ, cohærent in ratione duplicatâ diametrorum in baſi,
vel laterum homologorum in baſi, ſi fuerint ſimilia: nam in hiſce
proportionibus ſunt craſſities

Corol 2. Atque ſunt Cohærentiæ corporum memoratorum æque
longorum & ejusdem materiæ in ratione quantitatum maſſarum; cum Parallelopipedorum, Prismatum, Cylindrorum æque altorum
maſſæ ſint inter ſe veluti baſes.

Corol. Ex hac Propoſitione proinde determinari poteſt robur fu-
nis utcunque craſſi, compoſiti ex filamentis ſibi parallelis, non in-
tortis, cognitâ modo Cohærentiâ unius fili tenuiſſimi, ex quorum
plurimis compoſitus eſt, nam robur tenuiſſimi eſt ad illud craſſiſſi-
mi, veluti ſunt amborum craſſities. Sumſi filum vulgare Lini,
craſſitie ſua circiter adæquans ſetam equinam, hoc ſuſtinuit ple-
rumque libras 3 {1/2}. 7000 ejusmodi fila colligata & non intorta
formant craſſitiem pollicis cylindrici proxime; quare ejuſmodi funis
diametri 1 pollicis ſuſtineret libras 7000 X 3 {1/2}. adeoque funis an-
chorarius navis bellicæ, cujus diameter eſt 5 pollicum, ſuſtinere
poſſet libras 7030 X 3 {1/2}X25. Ex quo calculo patet clare, ejus-
modi funes ſuſtinere poſſe navim bellicam, etiamſi â procelloſis
fluctibus & ventis agitatam quaſſatamque medio in Oceano.

Poterit etiam vi hujus Propoſitionis determinari, quanta futuraſit
Cohærentia abſoluta uniuscujusvis corporis datæ craſſitiei & longi-
tudinis, modo fuerit cylindricum vel parallelopipedum.

Datum enim corpus erit Vegetabile, Foſſile, vel Animale; quæratur
primum ope Experimenti alicujus, deſcribendi infra in hoc Capite vel
in ſequenti, quanta ſit Cohærentia abſoluta illius ejusdem corpo-
ris in determinata craſſitie; craſſitiem hanc vocabo = a b, & Co-
hærentiam ſive pondus, quod geſtaripotuit = p. tum menſuretur craſ-
ſiries corporis dati, quam vocabo = c d, ejuſque Cohærentiam in-
cognitam & quæſitam = x. erit a b. p: : c d, x. unde x = {c d p. /a b}

Si corporis dati longitudo fuerit magna, & quæratur pondus,
quod inferius appendi poterit, id hoc modo invenietur: quæra-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer