Volltext: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM dum longitudinem ſuſpenſo, firmatoque in A, applicatur inferius
in C pondus B aut potentia alia, agens directione A C. 2°. Poteſt
corpus uno extremo parietis foramini infigi, atque alteri extremo
appendi pondus, cujus directio eſt perpendicularis in corporis lon-
gitudinem, veluti eſt in Tab. XVIII. fig 2. ubi lignum A C ponitur
parieti A infixum, & pondus B applicatum alteri extremitati C,
quod transverſe agit in longitudinem A C. 3°. Poteſt corpus D E. Tab. XVIII. fig. iii. imponi fulcro F medio quocunque in loco po-
ſito, atque utrique extremo D, E potentiæ P & Q applicari, quæ
etiam transverſâ directione in longitudinem D E agant, & frangere
corpus nitantur. 4°. Poteſt corpus G K, vid. Tab. XVIII. fig. 3. u-
trimque imponifulcro, atque ex medio appendipondus P, quodtrans-
verſâ directione in longitudinem G K agat. 5°. Poteſt corpus L. M. Tab. XVIII. fig. 4. utroque extremo includi arctè foraminibus, at-
que ejus loco quocunque intermedio appendi pondus aut potentia,
cujus directio ſit transverſa in longitudinem corporis L M. hic enim
ſitus corporis diſtinguendus eſt â priori in fig. 3, uti frequens e-
ventus comprobavit. 6°. Tandem poteſt, Tab. XVIII. fig. 5. corpus
ab C comprimi ſecundum longitudinem â pondere P impoſito, at-
que eo modo ejus Cohærentia explorari, quantum nempe ferre
poſſit, quid recuſet. Poſſent innumeræ obliquæ directiones po-
tentiarum trahentium vel pellentium ſolidum, ut frangatur, conſide-
rari, aſt hæ omnes ex regulis Mechanices facile ad directas redu-
cuntur, quare inutile foret eas hic adjungere.

343. CAPUT SECUNDUM.
De Cohærentiâ Corporum abſolutà.

Definitio 1. Cohærentia vel reſiſtentia abſoluta, ea vocatur,
quâ corpus reſiſtit, ne frangatur, actum â viribus ſecundum
longitudinem ejus trahentibus: ita in Tab. XVIII. fig. 1. Cohæren-
tia abſoluta dicitur, qua corpus A C reſiſtit ponderi frangere co-
nanti B. & ſecundum longitudinem A C agenti.

D EFINIT . 2. Elementum voco particulam corpoream valde exi-
guam, quæ non amplius reſolvitur a viribus Naturæ, & ex quibus

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer