Volltext: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. rus ſubtilis pulvis; homogenea vero & heterogenea cohærent
plexu fibrillarum & filaminum, quid ni etiam minima corpuſcula
eodem modo cohærebunt.

Videtur hæc opinio inniti regulæ nonnullorum Philoſophorum,
Vt natura in magnis ita eſt in minimis. quæ profecto generalis non
eſt: ſi concedamus corpora magna cohærere intertextu vel mutuo
ingreſſu fibrarum in ſe invicem, nequaquam inde ſequitur demon-
ſtratum eſſe corpuſcula minima eodem modo cohærere; ecquis de-
monſtravit ea ſuperficie aſperâ eſſe donata, ſupponi hoc poſſe fa-
teor, verum inter demonſtrationem & hypotheſin magnum inter-
vallum intercedit; ſed ſupponamus ſe intricantes dentes ſerrarum,
vel uncinulos, qualibus fructus Bardanæ donantur, ſeſe intrican-
tes firmiter & profundè, qui nec ſolvuntur niſi fractis uncinulis; tum quæram quomodo partes uncinulorum & dentium cohærent? an hæ iterum ope uncinulorum & dentium minorum? ſi affirmetur,
redibit quæſtio an horum uncinulorum partes rurſus ope aliorum
cohæſerint, & niſi progreſſus in Infinitum talium uncinulorum
ſuppoſueris, redibit ſemper eadem difficultas, an autem ita ad abſur-
dum non reducitur uncinulorum hypotheſis. Aſt præterea ſi Co-
hærentias varias oſtendere poſſim, in quibus nulla uncorum ſuſpi-
cio eſt, neque hi, nec partium plexus cauſa generalis Cohærentiæ
poni poterit; docent obſervationes microſcopicæ omnia olea con-
ſtare ex partibus globoſis; ſumantur duo corpora politarum ſuper-
ſicierum, uti ſpecula plana vitrea, marmorea, lapides plani, la-
mellæ politæ ex cupro, inungantur oleo, ſibi apponantur, cohæ-
rebunt, ut non niſi vi inſigni a ſe iterum ſeparari queant: an hic fit
partium ramoſarum, aut dentatarum plexus & intricatio? conce-
dam ſubtiles olei ſphæras ingredi poros in ſuperficiebus vitri, mar-
moris & Cupri relictos, ſed quomodo a ſphæris intricatio partium
orietur, atque inde Cohærentia? an magnes alteri magneti aut
ferro applicatus etiam cohæret propter plexum partium & intrica-
tionem fibrillarum? quamobrem hæc ſententia ſuas quoque patitur
manes, eamque egregie refutavit quondam Jac. Bernouillius in
Tract. de Gravitate Ætheris.

Alii finxerunt ſingulas corporum durorum particulas eſſe duras,
eas gravitate, quâ verſus centrum Telluris aguntur, ſibi impoſitas

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer