Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM trahit, an nulla vi donetur: ſi vi careat, quæſo quomodo efficiet,
ut corpora tantam vim reſiſtentiæ exerceant adverſus potentiam
ſeparantem? niſi profecto ex uligine vis exire ſtatuatur, non poterit
vis oriri, quæ eſt in Cohærentiâ: Inſuper an minima corpuſcula
etiam uliginem poſtulant ut cohæreant? hoc dici quidem poteſt,
verum demonſtratione indigeret.

Galilæus in Mechanicæ Dialogo 1. pag. 12. Vacui repugnantiam
opinatur ſufficere diviſioni partium cujuſcunque ſolidi, ſive lapidis
ſive Metalli, ſive cujuslibet materiæ magis denſæ & conſolidatæ: hanc repugnantiam vacui demonſtrat experimento ab Antlia petito,
â cujus fundo apprime clauſo embolus non niſi magna vi remove-
tur, vacuum vero fit inter fundum embolumque, hoc aliquan-
tis per ab illo recedente; vis ad eum receſſum requiſita magni-
tudinem repugnantiæ vacui menſurat; hæc ipſa Galilæi ſunt: no-
ſtra vero ætate hæc vacui repugnantia evanuit, cum evidentiſſime
demonſtratur â gravitate & preſſione Aeris embolo Antliæ incum-
bentis pendere difficultatem, quâcum â fundo removetur: quid
autem eſt vacui repugnantia? vox nihil explicans, cujus ideam
claram nemo formavit, idemque ſignificans ac id antiquum Peri-
pateticorum proverbium, a vacuo Naturam abhorrere. Sed ſubla-
tus eſt e medio hic Naturæ horror, proſcripta eſt vacui repugnantia,
poſtquam ex rerum phænomenis demonſtratum eſt manifeſto, dari va-
cuum in Univerſo & in omnibus corporibus magnis: nihil plus admira-
tus fui unquam, quam Virum ſapientiſſimum, Philoſophiæ Mathema-
ticæ inſtauratorem, ſui ſæculi ornamentum, qui Scholaſticam doctri-
nam feliciſſime labefactaverat, illius fermentum hic tamen retinuiſſe.

Honoratus Fabry in Phyſ. Tr. 2. lib. 5. & de Lanis in Magiſt. Nat. & Art. Lib. XI. cap. 3. §. 5. 6. opinantur cohærentiam
pendere a plexu & ingreſſu mutuo partium heterogenearum
intra ſe, quemadmodum dentes duarum ſerrarum ſe excipiunt,
intricantque; hi ſuam ſententiam adſtruunt exemplo fili, quod
cum longiſſimum fit, componitur ex filamentis plurimis brevibus
& aſperis, quæ ſecum intorquentur: tum quia omnia corpora ma-
gna firma conſtant ex aliis heterogeneis admixtis, quorum ope co-
hærent, uti docet ars Chemica, elice enim ex Ligno omnem aquam,
omne Oleum & Salem, Lignum fatiſcet in cineres, qui ſunt me-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer