Volltext: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM Fluida, quorum partes movebantur: recte enim demonſtrarunt, in
quiete nullam eſſe vim, unde Cohærentiæ foret vis nulla, granum-
que cumuli arenarii æquali difficultate a reliquis ſepararetur, quam
Ferri portio a reliqua maſſa: præterea contra hanc hypotheſin Car-
teſii adnoto, corporum firmorum partes celerrime aliquando mo-
veri manente tamen firmitate; nam filum metallicum tenſum utrim-
que percutiatur ut ſonet, omnes ejus partes contremiſcent: traha-
tur per foramen minoris diametri lamellæ chalybeæ inflictum, ut
duplo tenuius fiat, omnes ejus partes movebuntur, aliumque diver-
ſum a priori ſitum acquirunt, manente tamen in utroque caſu firmita-
te: aliquantum caleſcat ad ignem Metallum, rarefiat, ne tamen fiat flui-
dum, partes motas acquiret, cohærebit nihilominus: ſed alia plura & ponderoſa argumenta contra Carteſii ſententiam attulit inclytus
Bernouillius, cujus ſubtilis Tractatus de Grav. Ætheris conſuli
poſſet. Sunt binæ opiniones, tam quæ ſpectat gravitatem Aëris,
quam Ætheris, quidem omnium ſubtiliſſimæ, & quæ genium vere
Philoſophicum ſapiunt, quamobrem eas primo ordine examinan-
das nobis propoſuimus:

Hæ cauſam externam corpora bina ſoluta conjungentem in unam
poſuerunt: aliam vero cauſam externam non novimus, neque ejus ali-
quis ſuſpicionem fovit hactenus: igitur cauſæ externæ impoſſibili-
rate demonſtratâ, an non reſtat cauſa interna in corporibus, qua
eorum partes cohærent? antequam tamen hanc exponam prius percur-
rere alias diverſorum Philoſophorum de Cohærentia ſententias, ju-
vabit, quarum pleræque conditæ ſunt prius quam Phy ſica ad magnum
incrementum pervenerat; unde breviter eas memoraſſe ſufficiet.

Magnus Verulamius, inſtaurator ſanioris Philoſophiæ, quo tem-
pore ſub ſervitute & tyrannide Peripateticorum gemebat, opinatus
fuit Cohærentiam pendere ab immediato contactu corporum diſ-
ſentientium, alienorum, aut alterius generis, & exempla adfert
ſui argumenti petita ab unguentis, quæ ex oleo & aqua inter ſe
mixtis componuntur, hæc fluiditatem ſuam amittunt, quæ in aqua
aut oleo ſolo obſervatur: contra videmus papyrum aquâ madefactam
ſe ſolvere & conſiſtentiam deponere, oleo autem reſperſam minus,
quia oleum papyro minus conſiſtit. At pace hujus illuſtris Viri di-
xerim hoc modo non explicari quænam ſit cauſa Cohærentiæ, nam

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer