Volltext: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

PRÆFATIO. bus corporum generibus, ex quibusGeometra calculi ope determinabit
firmitatem corporis datæ materiei, figuræ, & magnitudinis.

Præterea obſervabam Regulam Univerſalem ab omnibus fuiſſe
quæſitam, poſitamque, quæ proportionem contineret inter Cohæ-
rentiam abſolutam & reſpectivam, quam in Experimentis Mariot-
tus deprehenderat: Quoniam vero pauca tantum capta erant Expe-
rimenta, quomodo & ſcire & convinci poteramus omnia corpora
eodem comparata eſſe modo, ac ea quæ Philoſophus examinaverat? Idcirco dubitare incepi an non nimis cito Univerſalis Regula ſtabi-
lita fuiſſet; & quia in Phyſica ſæpiſſime deprehenderam corporum
ſingulares indoles reſpuiſſe nonnullas generales regulas, quas an-
tea Philoſophi poſuerant, hic idem poſſe obtinere ſuſpicabar: mecum præterea conſiderans corporis ejuſdem tenacitatem & flexi-
litatem mire variari, aliam eſſe in ligno viridi, aliam in parum ſic-
cato, aliam in prorſus arido; majorem in hoc corpore, minorem eſſe
in alio, ratus fui hanc doctrinam prius accuratius eſſe enuclean-
dam & plurimis Tentaminibus illuſtrandam, quam poſſet Regula
Univerſalis ſtabiliri; nec dubitaſſe poenituit me poſtea, cum ex Ex-
perimentis plurimis didici Regulam Univerſalem Cohærentiæ reſpe-
ctivæ non dari, quia valde differt proportio, quæ inter Abſo. lutam & Reſpectivam viget, aliquando eſt illa ad hanc uti 3 ad 1,
aliquando uti 18 ad 1, imo plures proportiones inter memoratas
intermediæ dantur. Inſuper unanimi conſenſu aſſumtum fuit cor-
porum variæ altitudinis Cohærentiam Reſpectivam eſſe in altitudi-
nis ratione duplicata; hæc negari nequit, datur enim in nonnullis
corporibus, ſed alia quoque dantur quæ ad eam proxime accedunt,
alia quæ eam reſpuunt: quam varietatem prævidebam facile, dete-
ctâ corporum mirâ flexilitate & diverſiſſimâ proportione inter Co-
hærentiam abſolutam & reſpectivam. Quibus perpenſis ab ovo in-
choare materiam hanc volui, atque in ea diligenter & accurate in-
ſtituere Experimenta, quæ vera & inconcuſſa fundamenta forent: cum autem plurima deſiderentur, & modo nonnulla hucuſque ce-
perim, Introductionem ad Cohærentiam Solidorum vocavi hanc Diſ-
tertationem.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer