Volltext: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

Hiſce inniſus Mariotti Experimentis Magnus Leibnitzius, de
Philoſophia Mathematiciſque diſciplinis, ſi quis unquam, optime
meritus, doctrinam Reſiſtentiarum in Actis Lipſienſibus Anni 1684
ſubtilius expolivit, paucis propoſitionibus plurima complexus, no-
vamque demonſtrationem ſuppeditavit, quâ Reſiſtentiam abſolu-
tam triplo majorem reſpectiva probabat, ex iis quæ publicæ luci
commiſit, manifeſto colligi poteſt, Nobiliſſimum Mathematicum
non modo ea examinaſſe, quæ prodidit, ſed innumera alia, quæ
minoris exiſtimans pretii celavit.

Anno 1686 de Lanis edidit ſuum opus Phyſicum, quod Magiſte-
rium naturæ & artis vocavit, in quo fere nihil niſi quod ex Galilæo & Fabry depromtum eſt habetur, quod adhærentiam ſpectat, exceptis
quibusdam Phyſicis obſervationibus, quæ exigui ſunt pretii.

Leibnitzium proinde excepitinclytus Galliarum Mathematicus P. Varignonus, qui ex ſublimi Geometria regulam Univerſalem concin-
navit, ſecundum quam Reſiſtentiæ omnium corporum Reſpectivæ ex
Abſoluta determinari poſſunt, ſive Galilæi Hypotheſin, ſive eam Ma-
riotti ſtatuamus veram, aut quamcunque aliam pro diverſa fibrarum
corporearum tenacitate condendam; hujus regulæ ope non parum hanc
doctrinam promovit, imo fere exhauſit, proſtat autem in L’Hi-
ſtoire de L’Academie Roy. A°. 1702.

Eodem Anno Cl. Parentius, Regula uſus Varignoni, Reſiſtentias
corporum cavorum examinavit, erroreſque Galilæi oſtendit; occu-
patus autem fuit hic Vir egregius plurimis annis eodem Themate,
alterque fuit, qui Mariottum imitatus Experimentis Cohærentiam
variorum Lignorum exploravit, pulcerrimiſque novis propoſitioni-
bus eam amplificavit in L’Hiſtoire de L’Acad. Roy. A°. 1702, 1707,
1708, 1710.

Magnus deinde Bernouillius, quamplurimis inventis, quibus
Mathematicas diſciplinas egregie promovit, inclytus, obſervavit,
hactenus Geometras conſideraſſe corpora, quæ transverſe rumpe-
bantur tantum diſſolvi aut diſtrahi per totam craſſitiem; cum potius
ſuperiores fibræ extrahantur, inferiores comprimantur, quod ve-
rum eſſe arbitror, aliam generalem Regulam Cohærentiæ tradidit
Reſpectivæ, bene cum Experimentis Mariotti congruentem: atque
ſimul Curvam definivit, quam Solida Elaſtica, cum franguntur,

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer