Volltext: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

Perro in triangulo a e m datur baſis a e ut ante # 326. 4. 3.
Angulus m a e ex obſervatione # 61 gr. 38 ſcr.
Et angulus m e a # 81 gr, 29 ſcr.
Unde dabitur latus a m # 537. 9. 0.
Et latus m e # 478. 5. 8.

Quamobrem cum ex antecedentibus jam nobis cognita ſint crura
anguli i a m, & angulus i a m 129 gr. 22 ſcr. conflatus e duo-
bus i a e & e a m, dabitur inde quoque baſis i m 1092. 3. 3.

Atque ideo intervallum inter Leidenſis curiæ turrim & turrim
pagi Soeterwoudæ interjectum erit digitorum 1092 33, vel decem-
pedarum 1092, pedum 3, digitorum 3. Quo in calculo digitos
quoque admiſi & pedes, non quod ita accurate ad unius digiti aut
pedis menſuram hanc diſtantiam explicatam exiſtimem, ſed ne er-
ror aliquis, leviculus initio, deinceps ulterius calculo procedente
in ipſas decempedas proſerpat, ut harum ſaltem menſura & nume-
rus nobis integer & a calculi vitio illibatus conſtet. Nunc itaque
ad cætera cum bono Deo nos conferamus, hac baie totius operis
inter Leidam & Soeterwoudam ita accurate & bene juſte à nobis
definita.

250. CAPUT VII.
Diſtantia inter Lugdunum Batavorum & Hagam Comitis
definita.

Tandem aliquando pedem è camporum planitie extulimus, & in turrium faſtigia conſcendimus: Verum ut urbium longius
diſſitarum intervalla ſecure & cum fide explicare queamus, inde jam in
vicinas quaſque & operi noſtro opportunas turres transvolabimus. Et
cum inter Hagam atque Leidam opportuna ſit duarum turrium ad
collineandum ſtatio, quaſi in medio itinere transverſim poſitarum,
in pagis Voorſchoten & Waſſenaar, unde inclytæ Waſſenariæ gen. tis nomen. Harum intervalla primum cum Leida, deinde ipſarum
inter ipſas quoque explicabo.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer