239.
EXPERIMENTUM V.
Si ambo ſpecula ſicciſſima & puriſſima ſibi imponantur, ita ut
nihil ſit intermedium, quodilla ſeparet, atque apprima tur adſe, im-
poſita margine inferiori Aquæ, hæc adſcendet intra commiſſuram
ſub forma dentium ſerræ, uti ſupra expoſui, & uſque ad margi-
nem ſuperiorem elevabitur, a quâ tamen diſtabit ſemper poll. 0. 1.
An ad quamcunque altitudinem adſcenderet Aqua intra hæc ſpe-
cula non determino, ſpecula enim, quibuſcum hæc Experimenta inſti-
tui, parvam altitudinem, novem nempe pollicum modo habebant.
Adſcendit autem Aqua inter ſpecula, licet ſibi ſint impoſita,
quia aſperam habent ſuperſiciem; & ideo intetvalla ſatis patula re-
linquunt, quæ particulas Aquæ recipere poſſunt.
Quoſuperficies fuerint magis politæ, eo propius ſibiſpecula apponi
poterunt, & eo altius Aqua elevabitur; quare diverſa altitudo
Aquæ obſervabitur pro variâ aſperitate vel politurâ ſuperſicie-
rum.
Scholion. Attrahunt hæc ſpecula ſe mutuo vi inſigni, ſicciſſima
enim & pura, ſibi tantum impoſita, adeo cohærent, ut elevato ſu-
premo horizontaliter, alterum maneat applicatum parti inferiori,
nec corpus videatur ad Magnetem propius accedere, quam ejuſmodi
vitrum: ne autem quis preſſionem Aëris hic invocet, nam in va-
cuo Boyleano obſervatur omnino idem.
240.
EXPERIMENTUM VI.
Tab. 13. fig. 16. Hauksbejus in Appendice ad opus ſuum Expe-
rimentale adjecit aliquot notabilia obſervata in Exp. 19. & 23, quæ
quoniam accurate ſatis inſtituta ſunt, digniſſima ſunt quæ recen-
ſeantur.
Sumta ſunt duo ſpecula A B C D, A Z P K 20 pollices longa, quæ
ſibi ita imponebantur, ut ad unum latus A B ſe contingerent, & ad
oppoſitam partem D C, K P a ſe diſtarent; adeoque formabaut
duo plana, quæ angulum continebant D A K 20 minutorum: