Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE SPECULIS VITREIS. pio, quadruplo majores quam MS: ita tamen non increſcunt Se-
cantes: ſit enim MS Tangens anguli gradus unius 174551, erit Se-
cans 10001523: ſed Tangens duplo major VM 349102 nondum
habebit reſpondentem eidem angulo Secantem 10006095. ita QM
Tangenti triplo majori 523653 nondum reſpondebit Secans
10013723: hiſce igitur non creſcentibus cum illis in eadem pro-
portione, non poterit L f, e, d, c, x eſſerecta, ſed debebit eſſe curva. Si
accurate poſſemus obiervare altitudinem ML, & longitudinem MX,
poſſent in curva ambæ viresattrahentes determinari, quod nunc im-
poſſibile manet: & magis, cum diverſæſpeciei vitrum, etiam diverſam
attrahendivim habet; unde forſitan curvæ inter ſe admodum differen-
tes formabuntur, quarum naturam inveſtigaſſe non magnæ erit
utilitatis.

Redeamus nunc ad vitrum FCD, quod Aquæ immiſ-
fum fuit, quæ attrahitur â puncto D maxime & agitur deter-
minatione B D, tum a punctis inter D & C ſemper attrahitur mi-
nus: concipiantur ductæ rectæ, Sc, Sd, Se perpendiculares in ſu-
perficiem, hæ repræſentabunt vires cujuslibet puncti attrahentis,
quarum ſumma erit æqualis quantitati attractæ, ſive gravitati A-
quæ C D G, deorſum nitentis, cum altitudo C D Aquæ manet
conſtans. Si enim gravitas particularum Aquæ foret major, quam eſt
vis elevans, Aqua deſcenderet; ſi vis elevans foret major, plus Aquæ
adſcenderet, donec ſibi gravitas & vis elevans æquilibratæ eſſent.

Quia inferior pars vitri DR eſt ſub Aqua ſubmerſa, hujus quod
libet punctum Aquam ad ſe trahit, vi æquali, idcirco curva non
formatur ſub Aqua: ut tamen demonſtremus curvam cæteroquin a
fluido attracto ad D R ſormatum iri, ſuperficiei Aquæ AB affunda-
tur quædam olei quantitas, deinde vitro FR immerſo Aquæ ad
profunditatem I vel 1 {1/2} lineæ exhibebitur ſuperſicies curva
olei attracti, æque ſub Aqua, quam ſupra Aquam: ſi autem pro-
fundius demittatur vitrum, tum preſſio Aquæ ſuperans olei attra-
ctionem, id omne a vitro expellic, donec ſuperficiem parallelam
horizonti acquiſiverit.

Quia obſervaveram Tubos capillares longiſſimos, ad majorem
altitudinem elevare Aquam quam breviores, exploravi an quoque
vitrum FDK majus aut minus, differentiam elevatæ Aquæ exhi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer