Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS. eam ad paulo majorem altitudinem, quam huc uſque in Experi-
mentis obſervatum fuit: ob guttam nempe inferius appenſam: Hærebant nunc Tubi in recipiente privato omni Aëre craſſiori, ſive
in vacuo Torricellii; quoniam in eo Tubi Aquam retinebant ſuſ-
penſam, Aër cauſa ſuſpenſæ aut elevatæ Aquæ eſſe non poterat: Hoc artificio ſemper ope Antliæ evacuari poteſt recipiens omni Aë-
re craſſo, eſtque hic ſummus apex, ad quem perveniri poteſt: non tamen ita vacuum perfectum conficitur, quemadmodum qui-
dam, minus periti in Phyſica, crediderunt, id enim nullâ arte hu-
manâ obtineri poteſt, quippe præterquam quod Lux omnia penetret,
Ignis ubivis per totam atmosphæram diſperſus, ſemper in pro-
portione ſpatiorum ſe recipit, vaſa omnia pervadit, eaque, ſibi
commiſſus, ſecundum hanc proportionem ſemper implet.

Corol 1. Sequitur ex omnibus hiſce Experimentis, Aërem non
eſſe cauſam elevatorum liquorum in Tubos, caditque Philoſophorum
opinio, qua ſtabiliebatur minus Aëris, vel illum magis rarefactum,
eſſe in Tubi cavitate interna ob anguſtiam, quam qui extrinſecus
Tubum ambit, & idcirco abinæquali Aëris preſſione liquores elevari: nam in vacuo adſcendunt liquores ad eandem ad minimum altitudi-
nem, quam in Aëre aperto.

Corol. 2. Quia poſito Tubo brevi utrimque aperto in vacuo conti-
nente Aquam, ad majorem altitudinem adſcenſus non fit, admiſſo
iterum aëre liquet Aërem ſubito ingredi cavitatem tuborum, alioquin
liquorem ſua inæquali preſſione altius elevaret, ut in Tubis ab unâ
parte clauſis evenit, ut & in longiſſimis.

232. EXPERIMENTUM V.

Explorandum adhuc reſtabat, an Tubi longiſſimi in vacuo ad
majorem altitudinem Aquam elevarent, quam multo breviores,
veluti in Exp XV. Cap. 1. id fieri in Aëre probavimus; inde concluden-
tes vim totius, aut ferè totius Tubi, agere in Aquam, atque ideo
Tubos longiores ad majorem altitudinem Aquam rapturos breviori-
bus; quam concluſionem non niſi poſt plurima tentamina & exa-
mina a me ipſo extorſi, non ſuſpicante vim Tuborum ad notabi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer