Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

4. ad Latitudinem o°, 52? Meridionalem, & ad Longitudinem
11°, 52? a Lizard Occidentaliter: Extremum Verſorii Boreum,
non attrahebatur a ſuprema parte virgæ, neque ab inferiori parte
hujus appetebatur; Verſorii tamen extremum Auſtrale inclinabat ad
inferiorem virgæ partem, etiamſi non tam valide.

5. Ad Latitudinem 5°, 17? Meridionalem; & ad Longitudinem
15°, 9? a Lizard Occidentaliter, extremum Verſorii Auſtrale verte-
batur ad inferiorem partem virgæ: nequaquam tamen appetebat
partem virgæ ſuperiorem, quæ quoque non attrahebatur a Verſorii
extremo Boreo. Cum autem virga ponebatur horizontaliter in li-
nea parallela Meridiano terreſtri; tum extremum Verſorii Boreum
vertebatur verſus extremum Virgæ Auſtrale.

6. Ad Latitudinem 8, 17? Meridionalem, & ad Longitudinem
17°, 35? a Lizard Occidentaliter, Verſorii extremum Boreum non
appetebat partem ſupremam Virgæ, potius ab ea fugiebat: ſed Ver-
ſorii extremum Auſtrale appetebat aliquantum virgæ infimum,
ejuſque veram poſituram mutabat circiter 2 punctis: Tum virga
ſupra Verſorium ita fuit diſpoſita, ut illius ſuprema pars reſpice-
ret cæli polum Meridionalem, & infima pars polum Auſtralem,
tum Verſorii pars Borea appetebat partem virgæ infimam, ejuſque
motum ſequebatur: ſi autem virga ponebatur horizontaliter, phæ-
nomena erant eadem, ac ſupra.

7. Ad Latitudinem 15° Meridionalem, & ad Longitudinem 20°
Occidentaliter a Lizard, extremum Acus Auſtrale incipiebat appe-
rere ſuperiorem partem Virgæ ferreæ, & Verſorii extremitas Bo-
rea attrahebat infimam partem virgæ, quam ſequebatur: Sed poſita
Virga horizontaliter, tum Verſorii pars Borea appetebat Auſtralem
Virgæ.

8. Ad Latitudinem 20°, 20? Meridionalem, & ad Longitudinem
19°, 20? Occidentaliter a Lizard, Verſorii extremum Auſtrale ap-
petebat ſuperiorem partem Virgæ, & extremum Boreum appetebat
fortiter inferiorem partem virgæ. Quæ eadem obtinebant

9. Ad Latitudinem 29°, 25? , Meridionalem, & ad Longitudinem
13° 10? Occidentaliter a Lizard.

Hæc omnia â priori determinare potuiſſemus, poſtquam cogni-
tum fuit Verſorii extremum Boreum in Terræ hemiſphærio Boreo

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer