Volltext: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

Si Virga pro hiſce Experimentis quædam longior eligatur, ejus
punctum attrahens polum Boreum Verſorii ſemper plus diſtat abex-
tremitate Ferri, quam punctum, quod polum Auſtralem Acus affi-
cit, quemadmodum olim in Philoſ. Tranſ. A°. 1694 obſervatum
fuit, & nuper etiam tradidit Reaumurius.

Eſt profecto admirandum, Ferrum candens, ſed perpendiculari-
ter ad horizontem poſitum, vi imbui Magneticâ, cum Magnes ipſe
candefactus, & deinde perpendiculariter erectus, inter refrigeran-
dum nihil virtutis retineat, aut acquirat: Boyleus eum in finem
Magnetes oblongos, in Igne canderactos, refrigerio expoſuit, aut
eos dirigendo verſus Boream & Auſtrum, vel horizontaliter ponen-
do, vel perpendiculariter, vel in quocunque alio obliquo ſitu, ve-
rum nunquam vim attractricem aut directricem in iis ſuperſtitem ob. ſervare potuit, vide Magnetic. pag. 499.

164. EXPERIMENTUM CXXXVII.

Eadem extremitas Verſorii attrahitur vario modo ab extremitati-
bus iisdem Virgæ ferreæ, perpendiculariter ad horizontem deten-
tæ & ipſi oppoſitæ, in diverſis locis Terræ.

Quod conſtat ex obſervationibus â nauta captis, inſertisque Phi-
loſophicis Tranſactionibus N°. 177. quas nequaquam omittendas
judicavi, cum hactenus neminem offendi, qui ſimiles inſtituit: con-
ſcriptæ autem fuerunt Anno 1684. a nauta Æquatorem transanavi-
gante.

1. Ab anglia uſque ad 10 gradus Latitudinis Boreæ, Verſorii
pars Borea attrahebat extremitatem Virgæ ferreæ ſuperiorem; Ver-
ſorii pars Auſtralis, attrahebat Virgæ inferius extremum.

2. Ad Latitudinem Boream 9°, 42? . ad Longitudinem a Lizard,
verſus Occaſum, extremum Verſorii Auſtralem fortiter attrahebat
Virgæ infimum: Sed Verſorii extremitas Borea non tam fortiter
attrahebat partem ſuperiorem virgæ, quam ſupra.

3. Ad Latitudinem Boream 4°, 33? . ad Lougitudinem 5°. 18? a
Lizard, verſus Occaſum, Verſorii pars Borea incipiebat declinare
a parte ſuprema Virgæ, & Verſorii Auſtralis pars inclinabat fortius
verſus partem infimam Virgæ.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer